Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 95 aus Band I

Seite im UB:
85-86

Heute in:
Klausenburg, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Cluj a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
Heutige Signatur:
Archiv der Stadt Desch [Primăria Oraşului Déj], Urkunden

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


95


1261 Stephan rex primogenitus bestätigt den Deutschen von [Desch / ] Deés die von Ban Erney denselben ertheilten Freiheiten.

Eingeschaltet von König Ladislaus IV. 1279 [= UB Nr. »195] und mit dieser Urkunde von König Andreas III. 1291 [= UB Nr. »248], Orig. Stadtarchiv Deés. -- Mit diesen Urkunden auch eingeschaltet von König Wladislaus II. 1504, Orig. Stadtarchiv Deés. [Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 253305.]

Druck: Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 72-73. Programm Schässburg (») 1861/62, 54-55. Wenzel, Cod. Arpad (») VIII, 5-6 und 8-9. Densuşianu, Documente (») 296-297.
Druck und rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. II, 33-34 bzw. 497. +
Unvollständig: Fejér, Codex (») VIII, 7, 96. Schullers Archiv (») I, 1840, 66.
Regest: Archiv (») III, 1848, Nr. 90. + Papp, Tőrténeti lapok (») I, 1874, 410. + Szentpétery, Regesta Arpad. (») I, Nr. 1776. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 204 Nr. 233. +

[S. 86] Stephanus dei gratia rex primogenitus illustris regis Hungariae, dux Transiluanus omnibus praesens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Ad regiam pertinet maiestatem precibus condescendere subditorum ut numerus fidelium augeatur et regalis potentia latius extendatur, cum regis sit proprium in multitudine populi gloriari. Hinc est ad universorum praesentium posterorumque notitiam volumus et fieri manifestum, quod accedentes ad nostram praesentiam hospites de Deeswar literas Erney bani quondam Transiluani super libertate eorundem obtentas nobis exhibuerunt, petentes a nobis suppliciter et devote ut ipsam libertatem eisdem nostro privilegio dignaremur confirmare. Nos siquidem petitionibus eorundem inclinati et ordinationem dicti Erney bani dilecti et fidelis nostri inviolabiliter volentes observare duximus annuendum, sed quia series ipsarum literarum erat inutilis de verbo ad verbum scribi non fecimus sed sententiam eiusdem duximus inserendum. Quarum quidem sententia talis est, quod iidem hospites a iurisdictione comitis de Zonuk curialis comitis et iobagionum eiusdem castri penitus sint exempti, ita quod ipsos omnino non possit iudicare, sed iudicet eosdem villicus ipsorum pro tempore constitutus in causis omnibus inter ipsos exortis, causas autem, quas commode non possit terminare, nostro relinquat iudicio decidendas, similiter etiam causas extraneorum si ibidem aliquos contingat habere idem villicus valeat iudicare et non alius. Item iuxta libertatem hospitum de Zoloch et de Zotmar ad exercitium nostrum venire et nobiscum exercituare teneantur. Ut autem haec ipsorum libertas salva semper permaneat et inconcussa nec in posterum per quempiam valeat violari, praesentes nostras eisdem concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti praepositi Scybiniensis, aulae nostrae vicecancellarii, anno dominicae incarnationis Mo.CCo, sexagesimo primo.