Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 86 aus Band I

Seite im UB:
78-79 a)

Heute in:
Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
Heutige Signatur:
Sammlung Brukenthal [Colecţia Brukenthal] (Inventar 80-125)

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


86


1252 August 20 König Bela IV. verleiht Comes Vincenz, Sohn des Szeklers Akadas, die terra Zek.

Eingeschaltet von der königl. Gerichtstafel zu Marosvásárhely 1758 Januar 14, Orig. Papierheft im XII. Band der Soterius'schen Handschriften-Sammlung, Brukenthal'sches Museum Hermannstadt [XII, S. 201-204]. -- Das früher im Archiv der Grafen Nemes zu Hidveg gewesene Original ist heute verschollen. Reschner, Diplomatarium III, 457, berichtet nach Joh. G. Schaser über die Besiegelung des Originals: Erantque sigillo antedicti, scil. Belae IV., regis maiori aulico super cera flava impressa zonaque sericea varii coloris cisdem colligato impendenti communitae. Ueber eine neuere Bestätigung sagt Reschner: Transsumtum harum literarum extat gubeniiale Josephi II. imperatoris nomine ad supplicationem Georgii Preidt parochi Aug. confess. addict. Coron. anno 1784 die 19. Maii Cibinii confectum et emanatum. -- Die Urkunde wird erwähnt in der Urkunde des siebenbürgischen Woiwoden Peter Gereb de Wyngarth 1479, Druck: Szabó Szék. oklevéltár I, 225 nach dem Orig. Siebenbürg. Museum Klausenburg.

Druck: Benkő, Transsilvania (») I, 446-448. Densuşianu, Documente (») 254. Szabó, Szék. oklevéltár (») I, 9-12 und 228 (unter 1479). Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 70. Bethlen, Gesch. Darstellung (») 107-108. Fejér, Codex (») IV, 2, 147-148. Recht des Eigentums (») 27. Katona, Hist. crit. (») VI, 182-183.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. II, 5-6. +
Regest: Történelmi szemle (») VII, 1964, 5-6. + Fekete Nagy - Makkai, Documenta Valachorum (») 24-25. + Szentpétery, Regesta Arpad. (») I, Nr. 977. + Wenzel, Adalék (») 23. + Fejér, Codex (») VII, 5, 232 + (zu 1258). Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 196 Nr. 216. +

Bela dei gratia Vngariae, Dalmaciae, Crohaciae, Ramae, Serviae, Galliciae, Lodomeriae Cumaniaeque rex universis praesentes literas inspecturis salutem in vero salutari. Circumspectio regum provida condignis praemiis sibi obsequentibus sic debet occurrere, ut et alii exemplo consimili ad fidelitatis opera fortius accedant. Proinde ad universorum notitiam pervenire volumus praesentium per tenorem, quod accedens ad nos fidelis noster Vincencius comes filius Akadas Siculus de Sebus [ ] diligenter postulavit, quod terram Zek, quae quondam Fulkun Saxonis fuerat sed per devastationem Tartarorum vacua et habitatoribus carens remanserat inter t[erras Olacorum de Kyrch, Saxonum] de Barasu et terras Siculorum de Sebus existentem sibi conferre dignaremur. Et1) nos iustis petitionibus inclinati, consideratis m[eritis eiusdem Vincencii], quae a primaevis pueritiae suae temporibus in regno nostro et extra regnum in legationibus deferendis studuit commendabiliter exhibere, memoratam t[erram cum omnibus] utilitatibus et pertinentiis suis sibi et per eum suis heredibus heredumque successoribus duximus [S. 79] perpetuo conferendam, quam per dilectum et fidelem nostrum Laurencium vaivodam Transsiluanum et comitem de Volkou sibi fecimus assignari. Metae autem seu termini ipsius terrae, quemadmodum nobis per eundem Laurencium [ ] constitit, hoc ordine disiunguntur. Prima meta incipit ab oriente super quodam monte nomine Vecul et venit ad flumen Olth usque partem meridionalem et per memoratum flumen Olth descendit ad indagines usque septentrionem et per quendam rivulum vadit diu usque ad caput ipsius rivuli, et inde ascendit ad monticulum, qui vulgariter Berch dicitur, a quo contiguatur praedicto monti Vecul versus orientem et sic terminatur. Ut autem praedicta liberalitas seu donatio robur obtineat perpetuae firmitatis, praesentes eidem concessimus literas duplicis1) sigilli nostri munimine roboratas. Anno domini Mo [ducentesimo quinquagesimo] secundo, tredecimo Kalendas Septembris, regni autem nostri septimo decimo.


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 1 auf S. 78, 1 auf S. 79 (dortige 2-4 zu nachfolgender Urkunde).^
[S. 78]
1) Vorlage: At.^
[S. 79]
1) Vorlage: Duplici.^