Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 82 aus Band I

Seite im UB:
73-76 a)

Heute in:
Vatikanstadt, Vatikanisches Archiv [Archivum Secretum Apostolicum Vaticanum, Archivio Segreto Vaticano]
Heutige Signatur:
Reg. Vat. (Registra Vaticana) Nr. 22, fol. 75 recto - 76 verso.

Druckvorlage:
nach anderem Urkundenbuch mit Quellennachweis

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


82


1247 Juni 2 König Bela IV. verleiht den Hospitalitern [= Johannitern] das Gebiet von Severin.


Druck: Pray, Dissertationes (») 134-137. Katona, Hist. crit. (») VI, 44-48. Batthyán, Leges eccl. (») II, 366-368. Schlözer, Krit. Sammlungen (») 334-340. + Fejér, Codex (») IV, 1, 447-454. Theiner, Vetera Monumenta (») I, 208-211 nach der Bestätigungsurkunde des Papstes Innocenz IV. von 1250, Register Vatikanisches Archiv [Vorlage für UB]. Densuşianu, Documente (») 249-253.
Druck und rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. I, 327-328 bzw. 417. + Archivu pentru filologia si istoria (») II, 1868, 332-338. +
Bruchstück: Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, Seite XXXVIII.
Regest: Magyar Sion (») I, 1863, 294. + Pesty, A Szor̈eńyi bańsaǵ (») III, 4. + Gyárfás, Jász-Kunok története (») II 404-405 (zu 1243). + Szentpétery, Regesta Arpad. (») I, Nr. 853. + Fekete Nagy - Makkai, Documenta Valachorum (») 20-22 + (zu Juli 2). Történelmi szemle (») VII, 1964, 4-5. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 191-192 Nr. 205. +

[Bestätigung durch Papst Innozenz IV. 1250 Juli 19]

In nomine sanctae trinitatis et individuae unitatis. Amen. Bela dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Galitiae, Lodomeriae Cumaniaeque rex in perpetuum. Regum celsitudo requirit et sublimium dignitati debetur, ut inter cetera eo studiosius ad multiplicationem invigilet subditorum, quo ipsorum gloria in subiectae plebis multitudine specialius exaltatur, praesertim cum regum oninium et regnorum potentia, pax et securitas in suorum robore consistere dignoscantur. Accedit nihilominus non ad modicam sollicitudinis regiae partem eos benignioribus intueri et amplioribus prosequi beneficiis, in quorum personis et utilitas temporalis provenire speratur et rex regum omnium propensius honoratur. Hac itaque consideratione inducti cum venerabili viro fratre Rembaldo domorum hospitalis Jerosolimitani magno praeceptore in partibus cismarinis dilecto amico nostro super populatione regni nostri, quod per hostilem barbarae nationis incursum, quae Tartari appellantur, sicut in bonorum amissione, sic incolarum interemptione grave sustinuit dispendium, longo praehabito tractatu cum principibus et baronibus regni nostri, in hoc nostra resedit communiter deliberatio, ut, quia idem praeceptor nomine domus hospitalis in subsidium regni nostri intuitu defensionis fidei Christianae arma assumere secundum formam inferius annotatam et in populanda terra nostra consilium et auxilium impendere bona fide nec non alias subire conditiones paulo post praesentibus insertas se ac domum hospitalis sponte obligavit, damus et conferimus sibi et per eum dictae domui totam terram de Zeurino cum alpibus ad ipsam pertinentibus et aliis attinentiis omnibus, pariter cum kenazatibus Joannis et Farcasii usque ad fluvium Olth, excepta terra kenazatus Lynioy vaivodae, quam Olatis relinquimus, prout iidem hactenus tenuerunt, ita tamen, quod medietatem omnium utilitatum et redituum ac servitiorum de tota terra Zeurini memorata et kenazatibus supra nominatis provenientium nobis et successoribus nostris reservamus, medietate alia ad usum domus supra dictae cedente, exceptis ecclesiis constructis et construendis in omnibus terris supra dictis, de quarum redditibus nihil nobis reservamus, salvis tamen reverentiis et iuribus archiepiscoporum et episcoporum, quae habere dignoscuntur, exceptis etiam molendinis omnibus [S. 74] infra terminos praenominatarum terrarum ubicumque factis vel faciendis, praeterquam intra Lytua nec non aedificiis et agriculturis omnibus sumptibus fratrum dictae domus factis, fenetis quoque seu animalium et pecorum suorum pascuis, piscinis etiam, quae nunc sunt vel fient per ipsos, quae omnia ad ipsorum fratrum usum integraliter volumus retineri, praeter piscationes Danubii ac piscinae de Cheley, quas nobis et ipsis communes reservamus. Concedimus etiam, quod medietatem omnium proventuum et utilitatum, quae ab Olatis terram Lytua habitantibus excepta terra Harszoc cum pertinentibus suis regi colligentur, domus hospitalis percipiat antedicta. Volumus etiam, quod memorati Olati ad defensionem terrae et ad iniurias propulsandas seu ulciscendas, quae ab extraneis nostrae ditioni non subiectis inferrentur, iam dictis fratribus cum apparatu suo bellico assistere, et e converso ipsi fratres in casibus consimilibus eis subsidium et iuvamen iuxta posse impendere teneantur. Ad haec de salibus, quos ad usum dictae terrae et illarum partium versus Bulgariam, Greciam et Cumaniam sufficienter deferri concedimus, de quacumque sahfodina Ultrasilvana commodius sumptibus nobis et ipsis communibus extrahi poterunt, salvo in omnibus iure episcopali, nec non de moneta, quae illic de voluntate regia et consilio praeceptoris domus illius, pro tempore constituti curret, medietatem nobis reservamus, sicuti de ceteris redditibus est praetactum, medietate alia ad usum dictae domus convertenda, salvis iuribus ecclesiarum. Ordinationes quoque quas nobilibus ac aliis tam super libertatibus ipsorum, quam super iudiciis ad inhabitandum terram iam dictam aliunde venientibus concesserit, salva parte nostra redituum et utilitatum exinde provenientium, dicta domus nec non sententias, quas tulerit in eosdem, ratas habebimus atque firmas, hoc addito, quod, si contra maiores terrae aliqua sententia de sanguinis effusione prolata fuerit, in qua senserint se gravari, ad nostram curiam valeant appellare, hoc insuper adiecto, quod si exercitus regnum nostrum, quod absit, invadere attentaret, quinta pars armatorum terrae iam dictae pro defensione terrae nostrae in exercitu nostro ad bella procedere teneatur. Si autem versus Bulgariam, Greciam et Cumaniam exercitum moverimus, tertia pars omnium ad bella habilium praecedet et de acquisitionibus tam mobilium quam immobilium portionem recipiet domus iam dicta pro numero personarum exercitus de Zeurino pariter et armorum. Ad haec contulimus praeceptori ante dicto et per ipsum domui hospitalis a fluvio Olth et alpibus Ultrasilvanis totam Cumaniam sub eisdem conditionibus, quae de terra Zeurino superius sunt expressae, excepta terra Szeneslai vaivodae Olatorum, quam eisdem relinquimus, prout iidem hactenus tenuerunt sub eisdem etiam conditionibus per omnia, quae de terra Lytua sunt superius ordinatae. Hoc autem nolumus praeterire, quod a primo introitu saepe dictorum fratrum usque ad viginti quinque annos omnes reditus Cumaniae terrae integraliter domus percipiat iam praefata, praeterquam de terra Szeneslai ante dicta, de qua tantum medietatem redituum et utilitatum obtinebit. Ex tunc vero medietas omnium proventuum, utilitatum et servitiorum per fratres eiusdem domus a celsitudine regia approbatos et iuratos fisco regio ministratur, ita tamen, quod de quinquennio in quinquennium per nostrum hominem spe- [S. 75] cialem proprii reditus, servitia ac utilitates exinde provenientes debeant computari. Sumptus vero, qui in castrorum seu munitionum custodiis fient,fnz>1)</fnz> sicut nobis et ipsis fratribus debent esse communes, salvis aliis conditionibus pro parte nostra et exceptionibus pro parte domus hospitalis in terra Cumaniae, ut puta de ecclesiis, molendinis et aliis omnibus, quae singilatim superius de Zeurino sunt expressa. Ad castra etiam aedificanda in dicta terra Cumaniae necnon contra quoslibet impugnatores terrae Cumaniae consilium et vires ipsis fratribus impendemus, cum necesse fuerit et ab ipsis fratribus fuerimus requisiti, etiam cessantibus impedimentis aliis iliuc personaliter accedendo. Conferimus etiam eisdem terram quingentorum aratrorum in Feketig vel alibi ultra Silvas complebimus hunc numerum, ubi magis ad introitum terrae Cumaniae vel Zeurini dictis fratribus videbimus expedire, super qua donatione literas nostras dabimus speciales. Denique ut saepe dicta domus hospitalis commodius sibi necessaria per mare valeat procurare, pro utilitatibus regni nostri et suis contulimus sibi iuxta maritima civitatem Scardonam cum omnibus suis pertinentiis et iuribus ipsam contingentibus necnon praedium Peczath cum suis terminis et utilitatibus, prout carissimus frater noster inclitae memoriae Colomanus rex tenuit et quemadmodum ad ipsum praedium pertinere dignoscuntur, salvis ecclesiarum iuribus in eisdem. Insuper etiam terram nomine Woyla iuxta Danubium non longe a Zenilen existentem, a castro de Crassou exemptam, cum omnibus pertinentiis et utilitatibus suis sicut Nicolaus frater Ugolini in perpetuitatibus tenuerat, fratribus contulimus ante dictis. Porro saepe dictus praeceptor ob concessiones nostras, quas propter causas infra scriptas facimus seu fecimus, obligavit se nomine dictae domus arma assumere contra omnes paganos cuiuscumque nationis necnon contra Bulgaros, contra alios autem schismaticos, si regnum vel regni confinia invadere attentarent, nominatim ac praecise introducere in regnum nostrum in praesenti ad nostrum et regni servitium centum fratres militaribus armis et equis decenter et bene praeparatos. Contra exercitum autem Christianorum regnum nostrum intrare volentem obligavit se nomine dictae domus, dare quinquaginta fratres armatos ad custodiam et defensionem castrorum et munitionum in confiniis existentium, ut est Posonium, Musunium, Suprunium, castrum Ferreum, castrum Novum et etiam infra, ubicumque rex voluerit collocare, et sexaginta contra Tartaros, si regnum nostrum ipsos intrare contingat, quod absit. Quibus omnibus, quamdiu sunt in custodiis castrorum et munitionum, regia provisio faciet sumptus necessarios ministrari. Adiunctum etiam est nomine domus, quod praeceptor seu magister, qui pro tempore ad gubernationem domorum in regnis nostris existentium mittetur de partibus transmarinis vel aliis, in introitu suo promittere teneatur, data fide iuxta consuetudinem sui ordinis, omnem fidelitatem regi et regno et observare facere atque attendere in se et suis sine fraude universa et singula supra dicta, et quod curam et operam dabit ad populandum non solum dictas terras, sed etiam alias terras nostri regni, et quod rusticos de regno nostro cuiuscumque conditionis et nationis, ac Saxones vel Teutonicos de nostro [S. 76] regno non recipiant ad habitandum terras supra dictas nisi de licentia regia speciali. Adiunctum insuper fuit a nobis et a praeceptore iam dicto nomine praefatae domus receptum, quod si praemissa vel aliqua seu aliquid de praemissis, ad quae dictus praeceptor se et praedictam domum superius obligavit, per ipsum vel per alium praeceptorem seu magistrum pro tempore constitutum omitti contingeret, et tertio sollenniter admonitus satisfacere non curaret, magnusque magister transmarinus super haec sicut nobis et ipsis fratribus debent esse communes, salvis aliis conditionibus pro parte nostra et exceptionibus pro parte domus hospitalis in terra Cumaniae, ut puta de ecclesiis, molendinis et aliis omnibus, quae singilatim superius de Zeurino sunt expressa. Ad castra etiam aedificanda in dicta terra Cumaniae necnon contra quoslibet impugnatores terrae Cumaniae consilium et vires ipsis fratribus impendemus, cum necesse fuerit et ab ipsis fratribus fuerimus requisiti, etiam cessantibus impedimentis aliis iliuc personaliter accedendo. Conferimus etiam eisdem terram quingentorum aratrorum in Feketig vel alibi ultra Silvas complebimus hunc numerum, ubi magis ad introitum terrae Cumaniae vel Zeurini dictis fratribus videbimus expedire, super qua donatione literas nostras dabimus speciales. Denique ut saepe dicta domus hospitalis commodius sibi necessaria per mare valeat procurare, pro utilitatibus regni nostri et suis contulimus sibi iuxta maritima civitatem Scardonam cum omnibus suis pertinentiis et iuribus ipsam contingentibus necnon praedium Peczath cum suis terminis et utilitatibus, prout carissimus frater noster inclitae memoriae Colomanus rex tenuit et quemadmodum ad ipsum praedium pertinere dignoscuntur, salvis ecclesiarum iuribus in eisdem. Insuper etiam terram nomine Woyla iuxta Danubium non longe a Zenilen existentem, a castro de Crassou exemptam, cum omnibus pertinentiis et utilitatibus suis sicut Nicolaus frater Ugolini in perpetuitatibus tenuerat, fratribus contulimus ante dictis. Porro saepe dictus praeceptor ob concessiones nostras, quas propter causas infra scriptas facimus seu fecimus, obligavit se nomine dictae domus arma assumere contra omnes paganos cuiuscumque nationis necnon contra Bulgaros, contra alios autem schismaticos, si regnum vel regni confinia invadere attentarent, nominatim ac praecise introducere in regnum nostrum in praesenti ad nostrum et regni servitium centum fratres militaribus armis et equis decenter et bene praeparatos. Contra exercitum autem Christianorum regnum nostrum intrare volentem obligavit se nomine dictae domus, dare quinquaginta fratres armatos ad custodiam et defensionem castrorum et munitionum in confiniis existentium, ut est Posonium, Musunium, Suprunium, castrum Ferreum, castrum Novum et etiam infra, ubicumque rex voluerit collocare, et sexaginta contra Tartaros, si regnum nostrum ipsos intrare contingat, quod absit. Quibus omnibus, quamdiu sunt in custodiis castrorum et munitionum, regia provisio faciet sumptus necessarios ministrari. Adiunctum etiam est nomine domus, quod praeceptor seu magister, qui pro tempore ad gubernationem domorum in regnis nostris existentium mittetur de partibus transmarinis vel aliis, in introitu suo promittere teneatur, data fide iuxta consuetudinem sui ordinis, omnem fidelitatem regi et regno et observare facere atque attendere in se et suis sine fraude universa et singula supra dicta, et quod curam et operam dabit ad populandum non solum dictas terras, sed etiam alias terras nostri regni, et quod rusticos de regno nostro cuiuscumque conditionis et nationis, ac Saxones vel Teutonicos de nostro [S. 76] regno non recipiant ad habitandum terras supra dictas nisi de licentia regia speciali. Adiunctum insuper fuit a nobis et a praeceptore iam dicto nomine praefatae domus receptum, quod si praemissa vel aliqua seu aliquid de praemissis, ad quae dictus praeceptor se et praedictam domum superius obligavit, per ipsum vel per alium praeceptorem seu magistrum pro tempore constitutum omitti contingeret, et tertio sollenniter admonitus satisfacere non curaret, magnusque magister transmarinus super haec1) modo debito pro parte regia sufficienter requisitus, non emendaret infra annum post factam requisitionem, quod omissum est seu neglectum per dictum magistrum seu praeceptorem pro tempore existentem, emendam et ultionem per subtractionem reddituum vel alio modo iuxta quantitatem et qualitatem excessus regia deliberatio recipiet, iuxta suae beneplacitum voluntatis. Ut igitur universa et singula supra dicta, coram nobis et baronibus nostris recitata perpetuae firmitatis, quantum est ex persona nostra, robur obtineant, quae fide data porrectione dextrae regalis nostrae promisimus, durantibus obligationibus, ex parte domus factis, inviolabiliter observare et facere observari, praesentem tradidimus paginam charactere bullae nostrae aureae communitam, et saepe dictum praeceptorem nomine domus hospitalis praefatae per dilectum et fidelem nostrum magistrum Achillem Albensem praepositum, aulae nostrae vicecancellarium, in possessionem praedictorum corporalem auctoritate regia fecimus introduci. Datum per manus reverendi patris Benedicti archiepiscopi Colocensis et aulae nostrae cancellarii. Venerabili patre Stephano archiepiscopo Strigoniensi, Bartholomaeo Quinqueeclesiensi, Stephano Zagrabiensi, Basilio Cenadiensi, Pouza2) Boznensi, Artolpho Jauriensi, Zalando Vesprimiensi, Wicentio Waradiensi, Heymone Waciensi, Gallo Transilvano, Lamperto Agriensi episcopis, ecclesias dei feliciter gubernantibus. Rectislao3) illustri duce Gallitiae et bano totius Sclauoniae, Stephano comite palatino, Laurentio vaivoda Transilvano, Dionisio magistro tavernicorum et comite Posoniensi, Rolando iudice aulae nostrae, Mauricio magistro dapiferorum et comite Nytriensi, Chak magistro agasonum et comite Supruniensi, Sagin magistro pincernarum et comite de Bana, Paulo de Zounuk, Benedicto Musuniensi, Nicolao Zaladiensi, alio Nicolao de Ferreo castro, Henrico Symigiensi, Sewerito Albensi comitibus ac aliis quam pluribus comitatus et magistratus regni nostri tenentibus. Anno ab incarnatione domini MCCXLVII, IIII. Nonas Junii, regni autem nostri anno duodecimo.


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 1 auf S. 75, 1-3 auf S. 76.^
[S. 75]
1) So Fejér a. a. 0. ex manuscr. Battyán., fehlt in der Vorlage. ^
[S. 76]
1) So Fejér a. a. 0. Vorlage: hoc.^
2) So Fejér. Vorlage: Ponsa.^
3) Fejér: Ratislao.^