Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 81 aus Band I

Seite im UB:
72-73

Heute in:
Karlsburg (Weissenburg), Batthyaneum [Biblioteca Naţională a României, Filiala Biblioteca documentară Batthyaneum, Alba Iulia]
Heutige Signatur:
I, 2.

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


81


1246 Mai 6 König Bela IV. befreit die Ansiedler auf einigen Besitzungen des siebenbürgischen Bischofs von der Gerichtsbarkeit des Woiwoden.

Eingeschaltet von König Stephan 1263 [= UB Nr. »101], Orig. Kapitelarchiv Karlsburg [und weitere Einschaltungen von König Karl I., Fragment (1322-1342), Orig. Batthyaneum, und des Konventes von Kolozsmonostor 1486 in Abschrift des 19. Jahrhunderts. Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 277250 und 277178].

Druck: Pray, Annales (») I, 282. Densuşianu, Documente (») 230. Jakab, Oklevéltár (») I, 19-20. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 66-67. Tudományos gyűjtemény (») 1834, VI, 70. + Fejér, Codex (») IV, 1, 414-415. Kósa, De publica Trans. adm. (») 30. Szeredai, Series (») 15-16. Katona, Hist. crit. (») VI, 73-75. Benkő, Milkovia (») II, 305-307. Pray, Specimen (») II, 254-255.
Druck und rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. I, 327-328 bzw. 417. +
Regest: Entz, Gyulafehérvári székesegyház (») 179. + Szentpétery, Regesta Arpad. (») I, Nr. 831 + Beke, Az erdélyi káptalan (») Nr. 1. + Történelmi tár (») 1889, 568. Transilvania (») 1871, 56. Archiv (») III, 1848, Nr. 76. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 190 Nr. 201. +

Bela dei gratia Hungariae, Dalmaciae, Crowaciae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae Cumaniaeque rex omnibus Christi fidelibus praesens scriptum inspecturis salutem et omne bonum. Circumspectio regum provida ex suscepti tenetur regiminis officio, ut honestis suorum fidelium petitionibus consensum tribuat et favorem. Proinde ad universorum notitiam praesentium ac posterorum harum serie volumus pervenire, quod accedens ad praesentiam nostram venerabilis pater Gallus episcopus Transsiluanus, a nobis humiliter ac devote postulavit, quod cum sua diocesis hostili persecutione Thartarorum ad tantam inhabitantium devenerit raritatem, quod a tempore persecutionis usque ad sua tempora nulli vel pauci in Alba, quae est sedes episcopatus sui cathedralis et in aliis curtibus pontificalibus, quarum nomina sunt Herina, Byolokol de comitatu Dobica, Golou de comitatu Culusiensi, Zylac et Tusnad de Zonuk habeantur inquilini nec illic conveniant nisi eos libertate uberioris gratiae dignaremur praevenire. [N]os1) igitur considerantes quod ex incremento honoris pontificalis simul et regia dignitas suscipiat incrementum ut eadem ecclesia in pristinum statum possit reformari, ex indulgentia regiae benignitatis talem gratiam ei duximus faciendam ut tam priores inquilini, si qui essent superstites supra dictarum villarum quam etiam hospites conditionis liberae de novo convenientes a iudicio vaivodae pro tempore constituti, comitum parochialium nec non et omnium aliorum iudicum penitus sint exempti nec alicuius teneantur astare iudicio nisi sui episcopi et villici pro tempore existentis. Et si episcopus aut villicus in reddenda iustitia negligentes fuerint aut remissi, vel tam arduum esset negotium, quod ipsi iustitiam facere non valerent, ipsa causa regiae tantum maiestatis examini terminanda deferatur. Et ut nostrae concessionis gratia perpetuae firmitatis [S. 73] robur obtineat, praesentem paginam duplicis sigilli nostri munimine roboratam duximus concedendam. Datum anno domini Mo. CCo XLo. VIo, secundo Nonas Mayy, regni autem nostri anno XIo.


1) Raum für N leer gelassen.^