Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 63 aus Band I

Seite im UB:
54-55

Heute in:
Budapest, Ungarisches Landesarchiv [Magyar Országos Levéltár]
Heutige Signatur:
DL (Diplomatikai Léveltár) Nr. 42.

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


63


1231 König Bela erklärt vier Ortschaften der Deutschen Corrardus und Daniel, Söhne des Johann Latinus, für steuerfrei.

Eingeschaltet von König Stephan 1257 [= UB Nr. »89], Orig. Ungar. Landesarchiv Budapest.

Druck: Katona, Hist. crit. (») V, 586-587. Archiv (») III, 1848, Nr. 54. + Şchiopul, Andreanum (») 89. + [Eingeschaltet in Druck der Bestätigung von 1257; Abbildung der Bestätigungsurkunde] Densuşianu, Documente (») 120-121. Wenzel, Cod. Arpad (») XI, 236-237. Wenzel, Adalék (») 16-17. Fejér, Codex (») III, 2, 253. Pray, Syntagma (») 96-97.
Druck und rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. I, 32-33 bzw. 394-394. +
Unvollständig: Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») 42. +
Regest: Szentpétery, Regesta Arpad. (») I, Nr. 595. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 174 Nr. 163. +

Bela dei gratia rex primogenitus regis Hungariae omnibus praesentes literas inspecturis salutem in domino. Gloria in excelsis deo et in terra bonae voluntatis hominibus pax in terra nunciatur, quia illuxit dies redemptionis Hungarorum, restitutionis dignitatis regiae, revocationis libertatis coronae, beatissimus rex Stephanus ad immarciscibilem enim vitae aeternae transiturus gloriam defensioni beatae virginis terram Hungarorum merito commendavit, quia eius precibus et interventu de merore ad laetitiam, de Servitute ad libertatem est translata. Nos igitur sub protectione eiusdem militantes, dum per divinae inspirationis gratia voluntate patris nostri et maturo principum terrae nostrae consilio inutiles et superfluas donationes, quae falso nomine perpetuitates nuncupantur, destrueremus, positi in Transiluanis partibus, fideles et dilectos milites nostros Saxones Vltrasiluanos Corrardum et Danielem filios Johannis Latini, qui nobis fideliter sua semper in omnibus exhibuerunt servitia t a r m diligenti anneximus, quod quatuor villas eorum, scilicet villam Albae ecclesiae, villam Homuspotoc, villam Sarpotoc, villam Latinam necnon et populos eorundem de villa Oplid ab omni collecta absolvimus, ita quod nec nostris collectoribus nec populis Scibiensibus collectam persolvant, nec collectores villas ipsorum intrare nostri praesumant, sed constituto termino, id est circa nativitatem domini, teneantur nobis dictae villae militum tres fertones auri persolvere annuatim, ita quod propter istam specialem solutionem populos ab omni absolvimus gravamine. Hoc non praetermittentes, quod quando in exercitum proficiseuntur ipse vel filii eius in usus eorum collecta dietae pecuniae redigatur. Ut igitur nostra donatio de generatione in generationem salva semper [S. 55] et inconcussa1) permaneat, concessionis nostri sigilli seriem scribi fecimus sigillo nostro roborantes. Datum per manus Mathyae praepositi Zagrabiensis, aulae nostrae cancellarii, anno domini Mo CCo XXXo Io. Pous tavernicorum, Chac dapiferorum, Posa filio Solum agasonum, Michaele filio Opud pincernarum magistris existentibus, Hula fratre Ratolt vaivoda Transsiluano existente.


1) Hierauf: et inco [unterpunktet]. ^