Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 604 aus Band II

Seite im UB:
21-23 a)

Heute in:
Kronstadt, Archiv der Honterusgemeinde
Heutige Signatur:
I E (Burzenländer Kapitel, Urkunden), Nr. 15.

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


604


Weissenburg 1344 Juli 27 König Ludwig I. erlässt für die siebenbürgische Kirche Bestimmungen betreffend den Wirkungskreis der geistlichen Gerichtsbarkeit, das Verhältnis zur weltlichen Gerichtsbarkeit, den Erwerb von Besitzungen des Adels und die Einsetzung von Geistlichen auf solchen, sowie den Zehntbezug. [S. 22]

Eingeschaltet von König Sigmund 1395 [= UB Nr. »1355]., Orig. Bibliothek des evangel. Gymnasiums Augsb. Bek. Kronstadt. -- Die Urkunde Sigmunds ist eingeschaltet von dem Weissenburger Kapitel 1398 [= UB Nr. »1412], Orig. Kapitelarchiv Mediasch. Die Urkunde des Weissenburger Kapitels ist eingeschaltet von den Vizewoiwoden Sigmund und Johann 1459 [= UB Nr. »3181] und mit dieser Urkunde von den Vizewoiwoden Nikolaus und Stephan 1463 [= UB Nr. »3326], Orig. Kapitelarchiv Karlsburg. Die Urkunde des Weissenburger Kapitels ist ferner eingeschaltet von demselben Kapitel 1775, Orig. Archiv der evangel. Landeskirche Augsb. Bek. Hermannstadt.

Druck: Benkő, Milkovia (») I, 122. Densuşianu, Documente (») 692. Theil u. Werner, Urkundenbuch (») 10. Jakab, Oklevéltár (») I, 45. Fejér, Codex (») IX, 1, 193. Vajda, Az Erdélyi polgári (») 137. Szeredai, Series (») 82. Katona, Hist. crit. (») IX, 340.
Regest: Transilvania (») 1871, 195. Fabritius, Urkundenbuch (») 20. Történelmi tár (») 1889, 755.

Nos Lodouicus dei gratia rex Hungariae memoriae commendamus, quod licet inter venerabilem in Christo patrem dominum Andream eadem gratia episcopum Transsiluanum ab una et universos nobiles, Syculos et Saxones partis Transsiluanae parte ab altera rixae, discordiae et diversae materiae quaestionum in mutua acquisitione iurium utrarum partium, quibus deberent frui et potiri, versae et ventilatae diutius exstitissent, tamen nos de venustate pacis regnicolarum nostrorum partis Transsiluanae congratulari volentes, ut dictae partes et quaelibet ipsarum suo iure gaudeant pacifice et quiete, materias dictarum contentionum tramite iuris, ne tractu temporis sicut hactenus aliqua partium in acquisitione vacillet sui iuris, taliter duximus moderandum, quod factum nuptiarum, item causae dotis et rerum paraphernalium, item causae quartae filialis, item percussiones clericorum et mulierum iudicia ecclesiastica tangentes ad forum ecclesiasticum debeant pertinere. Ita tamen quod aliquis iudex vel iustitiarius ecclesiasticus nullam personam laesam vel offensam ad litigandum cogere valeat atque possit nec partem offendentem aut laedentem de suis commissis vindicare aut punire, nisi pars offensa iniuriam sibi illatam coram ipso iudice ecclesiastico ordine iuris exequatur. Item violationes virginum, mulierum, adulterorum et adulterarum, nisi extendant se ad sanguinis effusionem, item causae testamentariae similiter ad forum ecclesiasticum dignoscantur pertinere hoc tamen declarato, quod si causa adulterorum vel adulterarum intentatur civiliter ad forum ecclesiasticum, si vero criminaliter ad iudicium saeculare dignoscitur pertinere. Praeterea habita matura deliberatione praelatorum et baronum regni nostri deliberando decrevimus, quod episcopus in facto possessionario lite pendente ratione possessionis litigiosae neminem possit interdicere vel excommunicare. Pro aliis tamen iniuriis et factis contrariosis ecclesiae illatis interdicendi et excommunicandi liberam habebit facultatem. Item possessiones occupatas per dictum episcopum Transsiluanum debite vel indebite iudicio vaivodae Transsiluani duximus committendas ad discutiendas finaliter et terminandas, nec a modo in dicta terra Transsiluana praefatus dominus episcopus aliquo colore possessiones nobilium possit occupare vel sine nostra licentia et permissione comparare. Item idem dominus episcopus ad possessiones et ecclesias nobilium sacerdotes ponere nullatenus queat et locare violenter aut invite. Item pro decimis regnicolae nostri1) partis Transiluanae [S. 23] dicto domino episcopo de singulis decimalibus capetiis solvent unum pondus denariorum camerae nostrae ad computum denariorum. Si vero dictus dominus episcopus hoc non acceptaret, ex tunc capetias suas decimales in campo sive in rure praediali solvere et relinquere debeant iidem regnicolae Transsiluani, excepto anno praesenti pro eo, quia dicti denarii nostri cambio partibus in eisdem expositi ad haec non existunt. Et hanc moderationem, ordinationem nostram habita matura deliberatione praelatorum et baronum nostrorum per nos factam inter partes volumus perpetuo et inviolabiliter sic duraturam ita videlicet, quod nec dominus episcopus Transiluanus memoratus nec sui vicarii et archidiaconi ad iura saecularia se exceptis praedictis casibus declaratis intromittere nec dicti regnicolae nostri saeculares partis Transsiluanae ad iura episcopalia et ecclesiastica superius expressa similiter se intromittere possint,audeant vel praesumant, sed utraque partium suo iure pacifice gaudeant, ut superius permisimus, et quiete.1) Praeterea volumus, ut nullus litigator in foro ecclesiastico coram archidiacono ultra unam marcam in aliquibus causis convincatur. Datum Albae in partibus Transsiluanis, tertio die festi beati Jacobi apostoli, anno domini millesimo trecentesimo XLmo quarto.


a) Seitenumbruch nach Kopfregest. Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 1 auf S. 22, 1 auf S. 23.^
[S. 22]
1) Vorlage: nostrae.^
[S. 23]
1) Vorlage: quieti.^