Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 550 aus Band I

Seite im UB:
500-501 a)

Heute in:
Karlsburg (Weissenburg), Batthyaneum [Biblioteca Naţională a României, Filiala Biblioteca documentară Batthyaneum, Alba Iulia]
Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


550


1339 September 15 Das Grosswardeiner Kapitel bezeugt, dass Ladislaus, Comes der Szekler, von Csanad, Bistritz und Mediasch, und Stephan, Oberststallmeister, die Besitzung Kutfalva dem Weissenburger Kapitel geschenkt haben.

Orig. Perg. Kapitelarchiv Karlsburg. Siegel mit einem Stück der Urkunde ausgeschnitten. [Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 277288.] -- Ein zweites, nicht gleichlautendes Original desselben Inhaltes, ebendaselbst, Perg. Siegel mit einem Stück der Urkunde ausgeschnitten. Sieh Történelmi tár, 1889, 587. [-- Abschrift Staatsarchiv Hermannstadt, Bischofsurkunden [Colecţia de documente episcopale] (Inventar 1), B. U. Nr. 4.]

Unvollständig: Szeredai, Notitia (») 37-38. Fejér, Codex (») VIII, 4, 399-400. Szabó, Szék. oklevéltár (») I, 48-49.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XIV, vol. III, 511-512. +
Regest: Anjou-kori oklevéltár (») XXIII, 259-260 Nr. 549. + Wertner, Nemzetségek (») II, 20. + Beke, Az erdélyi káptalan (») Nr. 104. + Történelmi tár (») 1889, 753. Turul (») II, 1884, 111. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») II, 376 Nr. 1046. +

[C]apitulum2) ecclesiae Waradyensis universis Christi fidelibus modernis pariter et futuris praesentium notitiam habituris salutem in salutis largitore. Cum aliquid in ius et proprietatem sacrosanctae matris ecclesiae, quae nos in Christo generavit, pia consideratione donatur vel confertur, solidum et firmum perenniter debeat permanere, nam quidquid in pios usus impenditur, id non amittitur, sed potius conservatur, cum taliter faciendo in caelis thesaurizari dicatur, ubi nec tinea demolitur aut fures effodiunt vel furantur. Proinde universorum notitiae harum serie declaramus, quod nobiles viri magistri Ladislaus filius Dyonisii de genere Herman comes trium generum Siculorum, Chanadyensium, Bistricyensium et de Megyes, necnon Stephanus magister agasonum domini nostri regis ac Andreas, Nicolaus et Paulus filii eiusdem magistri Ladislai, pro se personaliter ac Michaele alio filio suo ad nostram accedentes praesentiam viva voce, sana mente ultroneaque voluntate unanimiter confessi sunt et dixerunt, quod habentes devotionem ad honorabile capitulum ministros dei devotos et condignos ecclesiae Transsiluanae, pro salute propria ac animarum Laachk et Emerici, [S. 501] filiorum ipsius magistri Ladislai, qui iam decessissent, quandam possessionem eorum Kugfolwa vocatam in comitatu Albensi existentem, quae pro emenda et homicidio eiusdem Emerici, qui in expeditione Rassciae per ad magnificum virum Thomam vaivodam Transsiluanum pertinentes, casu fortuitu interemptus exstitisset, tam per collationem regiam, quam per ordinationem eiusdem Thomae vaivodae, ad ipsos devoluta fuisset, et eam usque modo possedissent, praedicto capitulo ecclesiae Transsiluanae et eorum successoribus [ ]t1) dedissent, contulissent et titulo donationis tradiderunt coram nobis, eo iure et dominio ac sub eisdem metis, terminis et signis, quo et sub quibus tenuissent et possedissent, una cum omnibus fructibus ac quibus[libet] utilitatibus suis, videlicet terris arabilibus, silvis, pratis, aquis et nemoribus ac etiam molendinis et piscinis perpetuo et pacefice ac irrevocabiliter possidendam pariter et habendam t[ ]2) totum ius dominii proprietarii eiusdem possessionis in ipsos capitulum ecclesiae Transsiluanae et suos successores, tamquam veros dominos et legitimos possessores, nihil sibi ipsis et eorum heredibus un[iversis reserva]ntes possessione in eadem et renunciantes insuper omnibus conditionibus et exceptionibus, quae [in] donationem iam a se ipsis factam contravenirent aut contravenire possunt quoquo modo. Assumentes [et obligantes se] ex eorum beneplacito, idem capitulum seu canonicos ecclesiae Transsiluanae in pacifico dominio praedictae possessionis Kugfolwa conservare et ab omnibus inquietantibus seu quovis modo molestare volentibus [ ]2) ab eodem Michaele filio suo propriis laboribus et expensis per omnia expedire. Et ut talis donatio ipsi ecclesiae Transsiluanae salubriter facta inconcussa perseveret nec ullo umquam tempore per quem[piam] in posterum possit in irritum revocari et retractari, praesentes concessimus literas privilegiales, pendentis sigilli nostri munimine roboratas et alphabeto intercisas. Datum in octavis nativitatis virginis gloriosae, anno domini Mo. CCCo. XXXmo. nono. D[iscretis viris cardinali Bertrando praeposito,] Ladislao lectore, Philippo cantore, Petro custode dominis et magistris canonicis ecclesiae nostrae salubriter existentibus.


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 2 auf S. 500 (1 zu voranstehender Urkunde), 1-2 auf S. 501 (dortige 3 zu nachfolgender Urkunde).^
[S. 500]
2) Raum für C leer gelassen.^
[S. 501]
1) Lücke 2 Centimeter breit.^
2) Lücke 2.8 Centimeter [2x].^