Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 474 aus Band I

Seite im UB:
433-435

Heute in:
Karlsburg (Weissenburg), Batthyaneum [Biblioteca Naţională a României, Filiala Biblioteca documentară Batthyaneum, Alba Iulia]
Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


474


1330 Mai 30 Das Grosswardeiner Kapitel beurkundet den Vergleich zwischen den Pfarrern des Mühlbacher Dekanates einerseits und Bischof Andreas und dem Weissenburger Kapitel andrerseits betreffend Zahlung des Census.

Orig. Perg. Kapitelarchiv Karlsburg Siegel war angehängt. [-- Auch eingeschaltet von König Ladislaus 1342, mit dieser Urkunde vom Großwardeiner Kapitel 1342, Orig. Perg.. ebd. Nr. 192. Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 277264 und 277267.]

Druck: Szeredai, Notitia (») 33-36. Fejér, Codex (») VIII, 3, 473-476. Archiv (») Neue Folge VIII, 1868. 314-316. Archiv (») 1880, 173-177.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XIV, vol. II, 324-327. +
Regest: Jakó, Codex dipl. Trans. (») II, 251 Nr. 676. + Bónis, Szentszéki regeszták (») 93 Nr. 836. + Beke, Az erdélyi káptalan (») Nr. 92. + Történelmi tár (») 1889, 585. Anjou-kori oklevéltár (») XIV, 190-191 Nr. 303. +

Nos capitulum ecclesiae Waradyensis praesentium per tenorem significamus quibus expedit universis, quod accedentibus ad nostram praesentiam discretis viris magistris Benedicto archidiacono de Thylegd canonico nostro, Thoma praeposito Cybyniensi canonicis ecclesiae Transsiluanae et magistro Bulchu archidiacono de Zothmar cum sufficientibus procuratoriis ab una parte, et providis ac honestis viris Mychaele plebano de Kelnuk decano de Sebus et Johanne plebano de Apoldia superiori decanatusa) eiusdem diocesis Transsiluanae, similiter cum sufficientibus procuratoriis ex altera, per ipsos Mychaelem decanum et Johannem plebanum viva voce ac libera spontaneaque voluntate animo solenniter stipulando propositum exstitit et relatum et confessi sunt coram nobis, quod licet hoste humani generis antiquo id agente universi et singuli plebani de decanatu de Sebus, videlicet Georgius quondam plebanus de Vynch inferiori, Petrus de Arkus, Johannes de Kunyrthu, Herbordus de villa Volkani, Nicolaus de villa Petri, Nicolaus de Lancruk, quondam Danyel de Sebus, Jacobus de Sub castro, Homideus de Malo prandio, Nicolaus de Rycho, Mychael de Kelnuk, Nicolaus de Reech, Johannes de Orbow, Johannes de Duburka, Johannes de Apoldya superiori, Nycolaus de Omlas, Johannes de Thychelew, Arnoldus de Nigra aqua, Petrus de Chapurka, Albertus de Olmur, Johannes de Ludas, Jacobus de Enyedino, Vernerius de Apoldya inferiori, Nicolaus de Ruzmark, Johannes de Alba ecclesia et Henchmannus de Zekes contra venerabilem patrem dominum Andream dei et apostolicae sedis gratia episcopum Transsiluanum et honorabile capitulum eiusdem ecclesiae Transsiluanae insurgentes, indebite sedem apostolicam appellassent et praetextu seu occasione eiusdem appellationis et obedientia eidem domino episcopo, tamquam eorum ordinario debita recessissent et per spatium quatuor annorum iam elapsorum censum ab eorum ecclesiis ipsi capitulo debitum et sine contradictione a fundatione suarum ecclesiarum persolutum subtractum detinuissent, tandem actore deo ipsius antiqui hostis semper victore propitiante, supra dicti plebani superstites ac ab eo tempore decedentium successores ad cor reversi humiliter ac devote gratiam ipsius domini episcopi requirentes, ac pietate eiusdem eam obtinentes, ad obedientiam debitam reversi essent cum effectu, et appellationi eorum ac prosecutoriae ipsius appellationis et omni liti, actioni et controversiae renunciassent et coram nobis praedicti procuratores nomine procuratorio renunciarunt et renunciatione ipsa sedi apostolicae, ac eorum [S. 434] procuratoribus inibi existentibus per proprium nuncium sine dilatione significare assumpsissent ac coram nobis assumpserunt, et praedicti Mychael decanus et Johannes plebanus suarum procuratoriarum virtute et vigore subnixi vice et nomine universitatis plebanorum decanatus de Sebus se ipsos et plebanos praedictos universos et singulos ad gratiam et obedientiam praedicti episcopi Transsiluani, tamquam eorum diocesano debitam, reflexerunt, reddiderunt ac submiserunt, et suos errores recognoscentes in pristinae pacis praesidinm veritatem ac dilectionem remanentes censum quoque praedicto capitulo ecclesiae Transsiluanae ab eorum ecclesiis debitum sine contradictione qualibet dare et persolvere ac assignare, prout ab antiquo debebatur, assumpserunt et saepe dictum capitulum ecclesiae Transsiluanae in solidum ius percipiendi restituerunt pleno iure. Quas recognitionem, revisionem, reflexionem, submissionem, restitutionem praedicti discreti viri magistri Benedictus, Thomas praepositus et Bulchu archidiaconus de Zothmar virtute procuratoriarum vice ac nomine ipsius domini episcopi ecclesiae Transsiluanae et capituli eiusdem ecclesiae coram nobis benevole acceptarunt et ipsos plebanos universos et singulos in sinum et gratiam ecclesiae Transsiluanae gratiose assumpserunt. Ut autem tam solennis stipulatio, assumptio superius annotata perpetuae duraturae permaneant, partes eorum nobis modos, obligationes, poenas tales assumpserunt, posuerunt et interiecerunt, priraum quia census tali modo exigebatur ab eorum ecclesia, quod procurator seu nuncius capituli ad parochias singulorum plebanorum accedens per ordinem villae eundo omnes hospites et inquilinos1) per focos dicabat et a sexaginta focis dicatis et repertis plebanus villae eiusdem unam marcam fini argenti ponderis Budensis solvebat, et quod vel quoties sexaginta foci in villa reperiebantur, plebanus seu rector ecclesiae eiusdem villae tot marcas cum praedicto pondere solvere tenebatur, hoc partes taliter se mutasse et reformasse sunt confessi et coram nobis taliter mutaverunt et reformaverunt, quod nuncius seu procurator praedicti capituli ad dicandum ad eorum parochias amplius non accedat, sed iidem plebani de toto decanatu praedictum censum recolligant, prout eis videbitur expedire et in summa sub eorum periculo quinquaginta duas marcas fini argenti ponderis Budensis Albae apud cameram capituli tertio die festi beati Nicolai confessoris2) singulis annis ipsi capitulo assignabunt et persolvent semper in statera quatuor marcas elevando. Si autem pondus Budense tunc non haberetur, ad quamlibet marcam in pondere Transsiluano et specialiter de Sebus addent tres lotones, quam marcam vel marcas in aequipollentia additis ipsis tribus lotonibus capitulum pro Budensi pondere tenebitur accipere ab eisdem. Et omnia supra dicta praedicti Mychael decanus et Johannes plebanus procuratores supra dictorum plebanorum nomine procuratorio ac vice eorundem plebanorum attendere, observare et in nullo vel numquam contravenire sub talibus poenis infra scriptis assumpserunt, promiserunt et sollenni stipulatione se obligaverunt coram nobis, quod si in omnibus supra dictis et singulis supra dictorum aliquid contrarium acceptatum fuerit per eosdem plebanos [S. 435] vel eorum aliquos vel aliquem universaliter vel singulariter vel quoquomodo ab ipsis supra dictis obligationibus resilierint vel contravenerint vel in easdem temeritates relapsi fuerint vel aliquis fuerit, pro fac[to] sententias excommunicationis et periurii incurrant vel incurrat, incurrent vel incurret, quas sententias ab ipso episcopo Transsiluano eorum diocesano in se dixerunt recepisse et suis ecclesiis vel sua ecclesia ipso facto privati existant vel privatus. Et si ipsam causam reincipere vel quoquomodo ipsam appellationem vel controversiam renovare attentaverint, ducentas marcas fini argenti ponderis Budensis domino episcopo Transsiluano et eiusdem ecclesiae capitulo ante litis ingressum persolvendas pro poena adiecerunt et ad id coram nobis spontanea se obligaverunt voluntate. Datum quarto die Penthecostes videlicet tertio Kalendas Junii, anno domini millesimo CCCo tricesimo. Stephano praeposito, Johanne lectore, Nicolao cantore, Jacobo custode dominis et magistris ecclesiae nostrae canonicis salubriter existentibus.


a) Nachtrag UB I 620 statt decano.^

1) Vorlage: inclinos.^
2) Dezember 8. ^