Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 45 aus Band I

Seite im UB:
36-38 a)

Heute in:
Vatikanstadt, Vatikanisches Archiv [Archivum Secretum Apostolicum Vaticanum, Archivio Segreto Vaticano]
Heutige Signatur:
Reg. Vat. (Registra Vaticana) Nr. 13, fol. 66 recto et verso, Eintrag Nr. 358.

Druckvorlage:
nach (zeitgenössischem) Registereintrag

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


45


Tivoli [1225] Juni 12 Papst Honorius III. ermahnt König Andreas II, dem deutschen Orden das Burzenland zurückzugeben.

Register Vatikanisches Archiv.

Druck: Fejér, Codex (») III, 2, 43-46 Zimmermann, Dt. Orden (») 186-188 Anhang Nr. XVII. + Densuşianu, Documente (») 91-93. Theiner, Vetera Monumenta (») I, 58-59. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 32-34. Schullers Archiv (») I, 1841, 241-245 [aus Fejér].
Druck und rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. I, 214-216 bzw. 385-387 aus Densuşianu. +
Bruchstück: Bethlen, Gesch. Darstellung (») 94-96 [alle das von Raynald gedruckte Bruchstück]. Bárdosy, Supplem. (») 415-416. + Katona, Hist. crit. (») V, 463-465. + Benkő, Milkovia (») I, 101-103. + Pray, Annales (») 229. + Raynald, Annal. (») XIII, 317-318 [aus Register].
Regest: Archiv (») III, 1848, 23 Nr. 37. + Potthast, Regesta (») Nr. 7431. Pressutti, Regesta (») II, 346 Nr. 5532. + Bergmann, Reste (») 73. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 163 Nr. 135. +

[Zimmermann: Der Text nimmt stellenweise auf frühere und gleichzeitige Papstschreiben bezug, insbesondere am Schluß auf das Mandat an die Zisterzienseräbte (Nr . »46).]

Honorius episcopus . . . . . . carissimo in Christo filio . .3) illustri regi Ungariae salutem. . . . . . . Dolemus, quoties audimus, te aliquid facere, quod famae tuae obviet et saluti, desiderantes ut ea semper facias, per quae deo et hominibus debeas complacere. In tuis siquidem privilegiis perspeximus contineri, quod terram Boze ac ultra montes nivium fratribus domus Theotonicorum regia liberalitate donasti, unde terram ipsam sub apostolicae sedis protectione suscepimus et libertate donavimus speciali, adeo ut apostolico privilegio statuerimus, eam nulli nisi Romano pontifici subiacere, quatenus eadem colonis citius impleretur, tuumque meritum eo altius surgeret, quo donum tuum terrae sanctae uberius proveniret. Frequenter autem ipsorum fratrum recepimus querimoniam, quod ipsos super terra eadem indebite inquietas, et frequenter tibi super hoc direximus scripta nostra, rogantes et [S. 37] exhortantes, ut super hoc ab eorum inquietatione desisteres, quin immo sicut honori tuo expedit et saluti, ipsos pro reverentia divina et nostra defenderes et foveres. Nuper autem querelam eorundem recepimus continentem, quod tu quorundam malignorum instinctu terram ipsam in grandi et gravi equitum et peditura multitudine intravisti adeoque gravasti ipsos fratres et eorum homines exactionibus ac expensis, quod eis damnificatis ad valentiam mille marcarum et ultra terram ipsam, quam cum multo personarum et rerum dispendio populaverant, eis et ipsi terrae sanctae pene penitus inutilemb) reddidisti. Quoddam quoque castrum, quod ultra montes nivium multis construxerant laboribus et expensis, occupasti per violentiam, fratribus eorum ab eodem eiectis, et cum homines tui quosdam fratres et homines eorundem occiderint, quosdam vulneraverint, et quosdam carceri manciparint, tu ab eis humiliter requisitus, ut super hiis eis satisfieri faceres, querimonias eorum et preces penitus obaudisti. Denique cum ex parte tua fuisset propositum coram nobis, quod ipsi fratres liberalitatis tuo beneficio non contenti, sed egressi fines possessionum a te sibi concessarum intuitu pietatis, quasdam ex tuis possessionibus occuparant, nosque per literas nostras mandavissemus eisdem, ut cum eos non deceat invadere aliena et ipsas possessiones tuae celsitudini restituierentc), et ab occupatione aliorum bonorum tuorum de cetero abstinerent, tu, quod intelleximus de possessionibus illis, quas dicebantur extra concessarum sibi terminos occupasse, mentes retorquere ad illas, quas eis, immo deo pia liberalitate donasti, et quae ipsorum domui sunt ad preces tuas auctoritate apostolica confirmatae, praecepisti eisdem, ut terras ipsas, sicut iam diximus, a te sibi donatas intuitu pietatis et a sede apostolica confirmatas, tibi continuo resignarent, eis nisi tuae iussioni parerent, gravia comminando. Profecto non deberes sic prosequi dona tua, quin immo terram ipsam quasi plantam tuam benefieiis rigare continuis, et non huiusmodi oppressionibus et iniuriis tuae liberalitatis meritum apud deum et homines denigrare, quamquam haec nequaquam clementiae tuae imputanda credamus, sed potius pravis suggestionibus malignorum, qui videntes praefatam terram per immensum dictorum fratrum studium profecisse, ac eius cupidinem venenosis suasionibus te accendunt, non attendentes, quod nihil veraciter retinetur, nisi quod pia liberalitate donatur. Magna quidem sunt, quae dedisti fratribus antedictis, sed certe si devota meditatione pensaveris, quam multa et magna tibi contulit divinae immensitas largitatis, non magna reputabis, quae pie pro eius honore ac amore dedisti, sed potius cogitabis, te numquam posse digna domino retribuere pro omnibus, quae retribuit ipse tibi. Cogitabis etiam, quia cum scriptum sit, quod sua defunctos opera subsequuntur, ea sola quae domino dederis, tibi post vitae praesentis exitum remanebunt, et sic non studebis, quae deo dedisti, minuere, sed augere, ac sequi doctrinam evangelicam suadentem, ut studeas in caelo tibi thesaurizare thesauros, ubi nec erugo nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Rogamus igitur serenitatem tuam, monemus et obsecramus in domino Jesu Christo, quatenus haec prudenter attendens et praefatas literas nostras secundum sanum intellectum superius expressum accipiens, dictos fratres super terra pie a te sibi donata de cetero non molestes, sed eam [S. 38] pacifice sibi dimittens secundum limites in privilegio tuae donationis expressos, praedicto castro eis libere restituto, et satisfaciens ac satisfieri faciens de damnis et iniuriis, per te ac tuos eisdem hactenus irrogatis, sic eos tum in aliis iustitiis suis, tum specialiter in praedicta terra regalis potentiae brachio protegas et defendas, quod in terra viventium gratam recipere debeas retributionem a deo, qui nec bonum irremuneratum nec malum aliquod deserit impunitum. Porro, si verum est, dictos fratres aliquas possessiones tuas extra concessos sibi terminos occupasse, volumus, sicut et eis mandavimus per literas supra dictas, ut tibi restituant omnia, quae extra ipsos terminos occupata esse constiterit per eosdem. Unde dilectis filiis . . de Linewel . . de Kerz et . . de Egris abbatibus Pataviensis, Ultrasilvanae et Cenadiensis diocesium, per nostras damus literas in mandatis, ut ad loca ipsa personaliter accedentes, limites in praefato privilegio tuo expressos inspiciant diligenter, et si viderint ipsos fratres aliquid extra eosdem terminos temere occupasse, nostra eis auctoritate iniungant, ut ea tibi libere restituant sine mora, quicquid invenerint super praemissis et fecerint nobis fideliter relaturi, ut si quid remanserit quaestionis, nostrae provisionis studio sopiatur. Tu ergo et ipsos praedicta libere investigare permittas, et si tibi videris expedire, tuos mittas nuncios cum eisdem investigationis huiusmodi seriem inspecturos, certus quod sicut iniusta saepe dictorum gravamina fratrum sustinere in patientia nolumus, sic iura tua illaesa tibi volumus conservare, cum te tamquam egregium et catholicum principem habeamus in visceribus caritatis. Datum Tibure, II. Idus Junii, pontificatus nostri anno nono.


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 3 auf S. 36 (1-2 zu voranstehender Urkunde).^
b) Nachtrag UB I , Seite 618 statt in utilem.^
c) Nachtrag UB I, Seite 618 statt restituieret.^

3) Andreas II.^