Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 457 aus Band I

Seite im UB:
412-413

Heute in:
Vatikanstadt, Vatikanisches Archiv [Archivum Secretum Apostolicum Vaticanum, Archivio Segreto Vaticano]
Druckvorlage:
nach (zeitgenössischem) Registereintrag

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


457


Avignon [1327] Juli 1 Papst Johann XXII. untersagt den Dominikanern in Ungarn und Slavonien gegen Haeretiker daselbst als Inquisitoren des Amtes zu walten.

Register Der Text dieser Urkunden stimmt bis auf die Adresse mit dem Text von Nr. »453 überein.

Druck: Eubel, Bullarium Francisc. V (») 326 Nr. 668. + Katona, Hist. crit. (») VIII, 582-584. + Fejér, Codex (») VIII, 7, 190-192 (zu 1326). Theiner, Vetera Monumenta (») I, 514-515 nach dem päpstlichen Register Vatikanisches Archiv. [Vorlage für UB] Densuşianu, Documente (») 604-605. Codex diplom. Croatiae (») IX, 348-349. +
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XIV, vol. II, 229-230. +
Regest: Anjou-kori oklevéltár (») XI, Nr. 339. + Mollat, Jean XXII (») VI, Nr. 29681. + Fejér, Codex (») VIII, 3, 243-244 + (zu 1327). Wadding, Annales (») VII, 55-56. Farlati, Illyr. (») IV, 58. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») II, 223 Nr. 602. +

Johannes episcopus et cetera dilectis filiis . . priori provinciali ac universis fratribus ordinis Praedicatorum in regno Ungariae et provincia Sclavoniae constitutis salutem et cetera. Querelam dilecti filii Fabiani ordinis fratrum Minorum, inquisitoris haereticae pravitatis in provincia Sclavoniae et principatu Bosnensi auctoritate apostolica specialiter deputati recepimus continentem, quod licet felicis recordationis Nicolaus papa IV. per suas literas speciales fratribus dicti ordinis Minorum in dicto principatu Bosnensi officium inquisitionis pravitatis praedictae duxerit committendum, prout in dictis literis plenius continetur, ac deinde piae memoriae Bonifacius papa VIII. praedecessores nostri dilecto filio . . ministro provinciali dicti ordinis fratrum Minorum in administratione provinciae Sclavoniae commiserit et praecipiendo mandaverit per suas literas speciales, ut de consilio aliquorum fratrum dicti ordinis eligeret duos de fratribus saepe dicti ordinis Minorum [S. 413] suae administrationis idoneos ad huiusmodi officium exsequendum, qui in partibus Serviae, Rasiae, Dalmatiae, Crovatiae, Bosnae atque Istriae et in archiepiscopatibus Duracensi, Antibarensi, Ragusino, Spalatensi et Jadrensi et diocesibus suis dictae provinciae Sclavoniae inquisitionis officium super labe praedicta debeant exercere, et a longis temporibus citra fratres dicti ordinis Minorum eiusdem provinciae Sclavoniae exercuerunt huiusmodi inquisitionis officium in partibus memoratis iuxta formam eis ab apostolica sede concessam nullusque alicuius alterius religionis in eisdem partibus huiusmodi inquisitionis officium hactenus consueverit exercere. Tamen dilectus filius Mathias de Zagabria ordinis fratrum Praedicatorum, nulla de praedictis literis seu privilegiis huiusmodi super inquisitionis officio dictis fratribus ordinis Minorum a sede praefata concessis habita mentione, per suppressionem veritatis huiusmodi quasdam literas ad te, fili prior, a nobis impetravit, per quas tibi duximus committendum, quod aliquos de fratribus dicti ordinis Praedicatornm eligas, qui in regno Ungariae inquisitionis officium praedictae pravitatis exerceant et valeant exercere crucemque contra omnes Transilvanos, Bosnenses et Sclavonicos, qui haeretici fuerint, in praedicto regno Ungariae praedicent et valeant praedicare. Ac insuper per alias nostras literas carissimo in Christo filio nostro Carolo Ungariae regi illustri ac venerabilibus fratribus nostris . .1) Strigoniensi et . .2) Colocensi archiepiscopis eorumque suffraganeis et aliis praelatis in regno Ungariae constitutis necnon comiti Salomoni de Brasso et nonnullis aliis nobilibus Ungariae et Sclavoniae dedimus in mandatis, quod eisdem inquisitoribus ordinis fratrum Praedicatorum in hiis auxilium, consilium et favorem impendant. Cum itaque nostrae intentionis non fuerit nec existat, inqnisitionis officium labis praedictae, per sedem eandem dudum concessum eisdem fratribus ordinis Minorum, in partibus supra dictis dictis fratribus ordinis Praedicatorum committere, vel per literas nostras praedictis inquisitoribus dicti ordinis Minorum super dicto officio in praefatis provinciis seu partibus in aliquo derogare, ne dictarum literarum nostrarum praetextu dictum officium, quod absit, valeat impediri, tibi ac universis et singulis fratribus ordinis vestri praedictae inquisitionis officium in dictis provinciis seu partibus, quae in dictis privilegiis seu literis apostolicis dictis fratribus Minoribus concessis specialiter exprimuntur, interdicimus exercendum, vobis auctoritate praesentium districtius inhibentes, ne de praedicto officio in provinciis et partibus supra dictis in dictis privilegiis seu literis dictorum fratrum Minorum expressis vos intromittere praesumatis, quin immo quo ad provincias et partes praedictas praefatas literas nostras super dicto officio tibi, praefate prior, vel aliis quibuscumque directas revocamus, cassamus et irritamus et nullius existere decernimus firmitatis. Datum Avinione, Kalendis Julii, anno undecimo. [S. 414]


1) Boleslaus.^
2) Ladislaus. ^