Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 432 aus Band I

Seite im UB:
392-393

Heute in:
Budapest, Ungarisches Landesarchiv [Magyar Országos Levéltár]
Heutige Signatur:
DL (Diplomatikai Léveltár) Nr. 2295.

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


432


Diemrich 1325 April 12 a) Woiwode Thomas gibt die ihm von König Karl verliehenen Güter Henning's von Petersdorf den Erben desselben zurück.

Eingeschaltet als zweites Insert von dem Weissenburger Kapitel 1325 [= UB Nr. »433], Orig. Ungar. Landesarchiv Budapest. -- Thomas' Urkunde ist auch eingeschaltet von dem Weissenburger Kapitel 1330 [= UB Nr. »447] und mit dieser Urkunde von König Karl 1340 [= UB Nr. »558], Orig. Archiv der Grafen Teleki Marosvásárhely. [heute Ungar. Landesarchiv Budapest, DL Nr. 73647]

Druck: Katona, Hist. crit. (») VIII, 520-521. Barabás, Codex dipl. Teleki (») TelOkl I, 38-39. + Densuşianu, Documente (») 593-594. Transilvania (») IV, 1871, 152. Kemény, Notitia (») I, 100-102. Fejér, Codex (») VIII, 2, 648-650.
Deutsche Übersetzung: Wagner, Quellen (») 43-44 Nr. 17. +
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XIV, vol. II, 143-144 +
Regest: Anjou-kori oklevéltár (») IX, Nr. 132. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») II, 195 Nr. 514. +

Nos Thomas vaivoda Transsiluanus et comes de Zonuk praesentium per tenorem significamus quibus expedit universis, quod cum universi Saxones terrae Transsiluanae ausu temerario contra domini nostri regis potentiam hostiliter insurrexissent et per hoc in infidelitatem incidissent, comes Henningus de villa Petri erecto vexillo, congregata multitudine Saxonum tamquam primipilarius1) ipsorum, universos Comanos ipsius domini nostri regis in adiutorium nostri per ipsum dominum regem nostrum transmissos investigasset et dimicasset cum eisdem et domino permittente et adiutorio sanctae coronae iidem Comani victoriam contra ipsos Saxones obtinuissent et praedictus comes Henningus in eadem pugna exstitisset gladio interemptus, et per hoc in infidelitatem contra regiam maiestatem incidisset, et propter tam grandem infidelitatem suam omnes possessiones suae tam villae quam terrae arabiles, feneta, prata et molendina ac domus necnon bona mobilia et immobilia propter eius infidelitatem ad manus regias fuissent devoluta, et idem dominus noster rex praedictas possessiones, villas, terras arabiles, feneta, prata et molendina ac domos necnon bona mobilia et immobilia nobis gratiose contulisset perpetuo possidendas, tenendas et habendas. Tandem inspectis fidelitatibus et servitiis nobis usque modo impensis et impendendis in futurum Nicolai filii Salomonis et Nicolai filii Danielis proximorum saepe dicti comitis Henningii ac considerata inopia orphanorum eiusdem comitis Henningii praedictas possessiones, villas, terras arabiles, feneta, prata et molendina ac domos necnon bona mobilia et immobilia per praefatum dominum nostrum regem nobis perpetuo donata et datos, supra dictis orphanis saepe dicti comitis Henningii pro ducentis marcis fini argenti duximus restituendas pleno iure et tenendas, possidendas pariter et habendas, prout in antea saepe fatus comes Henningus dignoscitur easdem possedisse, omnibus proximis eiusdem comitis [S. 393] Henningii ac aliis quibuscumque de ipsis possessionibus litigare seu vendicare quoquo modo volentibus perpetuum silentium praesentibus imponentes, dum iidem orphani praedictas possessiones titulo emptionis pecunia a nobis redemerint ut praemisimus. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem praesentes duximus sigillo nostro communitas concedendas. Datum in Dewa, feria sexta proxima ante octavas resurrectionis domini, anno eiusdem Mo CCCo XXmo quinto.


a) Ausstellungsort im UB als: Deva.^

1) Vorlage: primipularius.^