Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 41 aus Band I

Seite im UB:
30-31 a)

Heute in:
Vatikanstadt, Vatikanisches Archiv [Archivum Secretum Apostolicum Vaticanum, Archivio Segreto Vaticano]
Heutige Signatur:
Reg. Vat. (Registra Vaticana) Nr. 12, fol. 185 verso, Eintrag Nr. 412

Druckvorlage:
nach (zeitgenössischem) Registereintrag

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


41


Rom im Lateran [1224] April 30 Papst Honorius III. erklärt den deutschen Orden im Burzenland für unmittelbar unter dem päpstlichen Stuhl stehend und verbietet den ungarischen Erzbischöfen und Bischöfen denselben irgendwie zu belästigen.

Register Vatikanisches Archiv. -- Eingeschaltet ist die Urkunde von Bischof Philipp von Fermob) 1278 [= UB Nr. »188)c)], Strehlke, Tabulae 159, Orig. Staatsarchiv Königsberg [Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 291416. -- Transsumt von Papst Clemens XI. 1702 im Deutschordens-Zentralarchiv Wien, Urk. sub dato.].

Druck: Schullers Archiv (») I, 1841, 238-239 [aus Vidimus]. Zimmermann, Dt. Orden (») 180-181 Anhang Nr. XII. + Densuşianu, Documente (») 87 [aus Register]. Wenzel, Cod. Arpad (») I, 200-201 [aus Theiner]. Theiner, Vetera Monumenta (») I, 51 [aus Register]. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 27-28.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. I, 205 aus Densuşianu. +
Regest: Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 160-161 Nr. 129. + Bergmann, Reste (») 72. + Pressutti, Regesta (») II, 240 Nr. 4950. + Pettenegg, Urkunden (») 28 Nr. 92. Potthast, Regesta (») Nr. 7231. Strehlke, Tabulae (») 158 Nr. 165. Archiv (») III, 1848, 21 Nr. 33. + Arnold, Urkunden (») I, 54 Nr. 145 wie Pettenegg nach dem Transumpt im DOZA Wien. +

[Zimmermann: Bis auf die Schlußpartien ist der Text gleich der am selben Tag ausgestellten Urkunde für den Orden (Nr. »40). Anklänge gibt es am Schluß auch an das Mandat an den Bischof von Erlau Nr. »35). Der Anfang folgt dem allgemeinen Formular.]

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus nostris archiepiscopis et episcopis per Ungariam constitutis salutem et aposstolicam benedictionem. Dilectorum filiorum . . magistri et fratrum hospitalis sanctae Mariae Teotonicorum Jerosolimitani deo et hominibus gratata religio promeretur, ut suis favorabilibus desideriis favorabiliter annuamus, quatenus eiusdem ordinis nova plantatio eo felicius incrementa suscipiat, quo largius fuerit rore apostolicae gratiae irrigata. Petierunt siquidem iidem magister et fratres ut terram de Boze et ultra montes nivium quam propter paganorum insultus vastam usque ad proxima tempora et desertam largitione carissimi in Christo filii nostri2) Andreae regis Ungariae 3) illustris adepti [S. 31] esse noscuntur et noviter inhabitare ceperunt, ipsorum paganorum impetu non sine multo personarum suarum discrimine refrenato in ius et proprietatem apostolicae sedis recipere dignaremur, asserentes quod fideles libentius transibunt in eius coloniam, si eam viderint apostolicae sedis esse speciali dominationi1) subiectam sicque fiet ut terra, quae lata et spatiosa cultoribus indiget facile populetur et numerus habitantium in eadem ad ipsorum paganorum terrorem et securitatem fidelium atque ad utilitatem non modicam terrae sanctae feliciter augeatur. Ipsorum ergo magistri et fratrum piis precibus benignius annuentes praefatam terram in ius et proprietatem beati Petri suscipimus et eam sub speciali apostolicae sedis protectione ac defensione perpetuis temporibus permanere sancimus. Ad haec cum eadem terra secundum indulgentias ipsis fratribus ab apostolica sede concessas nulluni praeter Romanum pontificem habeat episcopum vel praelatum districtius duximus inhibendum, ne quis archiepiscopus vel episcopus in terram ipsam vel incolas eius interdicti vel excommunicationis sententiam sine speciali auctoritate apostolicae sedis promulgare praesumat, vel iurisdictionem quamlibet exercere, sed ad archipresbyterum quem per venerabilem fratrem nostrum . .2) Strigoniensem archiepiscopum, tunc episcopum Agriensem praefici fecimus ipsi terrae, habeat clerus eiusdem populusque recursus, pro quaestionibus emergentibus inter eos aliisque articulis, qui ecclesiasticam auctoritatem iurisdictionemve requirunt et possunt per alium quam episcopum expediri, ea vero, quae desiderant pontificalis dignitatis officium, ut puta chrisma, oleum sanctum, ordinationes clericorum et dedicationes ecclesiarum seu altarium a quocumque malueritis recipietis, episcopo apostolicae sedis3) communionem et gratiam obtinente, quousque ipsius terrae populus divina favente gratia sis fuerit augmentatus, ut dignum sit proprium ei episcopum provideri. Ideoque fraternitatem vestram sollicitandam duximus et monendam per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus dictos fratres vel ipsius terrae incolas contra nostrae constitutionis et inhibitionis tenorem nullatenus molestetis, quin immo ipsos habentes specialiter pro sedis apostolicae reverentia propensius commendatos cum pro clericorum ordinationibus et aliis, quae ad pontificale spectant officium, ab eis requisiti fueritis, benigne ipsorum iustis postulationibus annuatis, ut et ipsi possint de bono in melius favore vestro adiuti proficere nosque caritatem vestram debeamus in domino commendare. Datum Laterani, II. Kalendas Maii, anno octavo.4)


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 2 auf S. 30 (1 zu voranstehender Urkunde), 1-4 auf S. 31.^
b) Nachtrag UB I 618 statt Firmanus.^<fne>c) Ergänzt nach Zimmermann. Dort erfolgt eine eingehende Kollationierung beider Überlieferungen.</fne>
[S. 30] <fnzt>2) So 1278, für beide Wörter steht in der Vorlage nur: nostro.</fnzt> <fnzt>3) So 1278, Vorlage: Ungarorum.</fnzt>
[S. 31] <fnzt>1) 1278: ditioni.</fnzt> <fnzt>2) Thomas.</fnzt> <fnzt>3) 1278: ab apostolica sede.</fnzt> <fnzt>4) 1278 fehlt die Datirung.