Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 40 aus Band I

Seite im UB:
29-30

Heute in:
Vatikanstadt, Vatikanisches Archiv [Archivum Secretum Apostolicum Vaticanum, Archivio Segreto Vaticano]
Heutige Signatur:
Reg. Vat. (Registra Vaticana) Nr. 12, fol. 185 recto et verso, Eintrag Nr. 411.

Druckvorlage:
nach (zeitgenössischem) Registereintrag

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


40


Rom im Lateran [1224] April 30 Papst Honorius III. stellt das Gebiet des deutschen Ordens im Burzenland unter den Schutz des päpstlichen Stuhles und verbietet, dass irgend ein Erzbischof oder Bischof daselbst geistliche Gerichtsbarkeit ausübe.

Register Vatikanisches Archiv. [-- Weitere Abschrift GehStA PK Berlin, I. HA, Rep. 94 V E b. 1. Chartular II fol. 124v-125v (Mitte 13. Jh.) a) -- Transsumt von Papst Clemens XI. 1702 im Deutschordens-Zentralarchiv Wien, Urk. sub dato.]

Druck: Katona, Hist. crit. (») V, 460-462. [aus Register]. Densuşianu, Documente (») 85-86 [aus Register]. Theiner, Vetera Monumenta (») I, 50-51 [aus Register]. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 26-27. Schullers Archiv (») I, 1841, 236-237 [aus Fejér]. Bethlen, Gesch. Darstellung (») 91-93 [aus Katona]. Fejér, Codex (») III, 1, 459-461 [aus Register]. Bárdosy, Supplem. (») 413. Schlözer, Krit. Sammlungen (») 321-323 [aus Katona]. Zimmermann, Dt. Orden (») 178-179 Anhang Nr. XI. +
Druck und rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. I, 204-205 bzw. 381-382 aus Densuşianu. +
Bruchstück: Raynald, Annal. (») XIII, 312-313 [aus Register]. Watterich, Ordensstaat (») 107.
Regest: Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 160 Nr. 128. + Bergmann, Reste (») 72. + Pressutti, Regesta (») II, 240 Nr. 4950. + Pettenegg, Urkunden (») 28 Nr. 93. Potthast, Regesta (») Nr. 7232. Strehlke, Tabulae (») 157 Nr. 164. Archiv (») III, 1848, 20 Nr. 31. + Arnold, Urkunden (») I, 53 Nr. 142 wie Pettenegg aus dem Transumpt im DOZA Wien. +

Honorius episcopus . . . . . dilectis filiis . . magistro et fratribus hospitalis sanctae Mariae Teotonicorum Jerosolimitani salutem Grata deo et hominibus ordinis vestri religio promeretur, ut vestris favorabilibus desideriis favorabiliter annuamus, quatenus eiusdem ordinis nova plantatio eo felicius incrementa suscipiat, quo largius fuerit rore apostolicae gratiae irrigata. Petistis siquidem, ut terram Boze et ultra montes nivium, quam propter paganorum insultus vastam usque ad proxima tempora et desertam largitione carissimi in Christo filii nostri Andreae regis Ungarorum illustris adepti esse noscimini et noviter inhabitare cepistis, ipsorum paganorum impetu non sine multo personarum vestrarum discrimine refrenato, in ius et proprietatem apostolicae sedis recipere dignaremur, asserentes, quod fideles libentius transibunt in eius coloniam, si eam viderint apostolicae sedis esse speciali dominationi subiectam, sicque fiet, ut terra, quae lata et spatiosa cultoribus indiget, facile populetur et numerus habitantium in eadem ad ipsorum paganorum terrorem et securitatem fidelium atque ad utilitatem non modicam terrae sanctae feliciter augeatur. Vestris ergo piis precibus benignius annuentes, praefatam terram in ius et proprietatem beati Petri suscipimus, et eam sub speciali apostolicae sedis protectione ac defensione perpetuis temporibus permanere sancimus. Ad haec cum eadem terra secundum indulgentias vobis ab apostolica sede concessas, nulluni praeter Romanum pontificem habeat episcopum vel praelatum, praesentium auctoritate [S. 30] districte inhibemus, ne quis archiepiscopus vel episcopus in terram ipsam vel incolas eius interdicti vel excommunicationis sententiam sine speciali auctoritate apostolicae sedis promulgare praesumat vel iurisdictionem quaralibet exercere, sed ad archipresbyterum, quem per venerabilem fratrem nostrum . .1) Strigoniensem archiepiscopum tunc episcopum Agriensem, praefici fecimus ipsi terrae, habeat clerus eiusdem populusque recursus pro quaestionibus emergentibus inter eos aliisque articulis, qui ecclesiasticam auctoritatem iurisdictionemve requirunt et possunt per alium quam episcopum expediri. Ea vero quae desiderant pontificalis dignitatis officium, ut puta chrisma, oleum sanctum, ordinationes clericorum et dedicationes ecclesiarum seu altarium, a quocumque malueritis, recipietis, episcopo apostolicae sedis communionem et gratiam obtinente, quousque ipsius terrae populus, divina favente gratia, sic fuerit augmentatus, ut dignum sit proprium ei episcopum provideri. In recognitionem autem dominii et perceptae a sede apostolica libertatis duas marcas auri, quas voluntate spontanea obtulistis, nobis unam et fratribus nostris aliam, in festo resurrectionis dominicae annis singulis persolvetis. Nulli ergo . . . . . protectionis, inhibitionis, constitutionis et concessionis . . . . . Si quis . . . . . Datum Laterani, II. Kalendas Maii, anno octavo.

a) Ergänzt nach Zimmermann. Dort erfolgt eine eingehende Kollationierung beider Überlieferungen.

1) Thomas. ^