Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 4 aus Band I

Seite im UB:
3-4

Heute in:
Vatikanstadt, Vatikanisches Archiv [Archivum Secretum Apostolicum Vaticanum, Archivio Segreto Vaticano]
Heutige Signatur:
Reg. Vat. (Registra Vaticana) Nr. 4, fol. 66 recto et verso.

Druckvorlage:
nach (zeitgenössischem) Registereintrag

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


4


Rom bei St. Peter [1198] Juni 15 Papst Innocenz III. bestätigt die Urkunde des Kardinallegaten Gregor von 1192 a) Nr. »2 betreffend den Umfang des Hermannstädter Propsteisprengels.

Register Vatikanisches Archiv. [Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 291399.]

Druck: Baluzius, Epist. Innocentis III. (») I, 141. Hageneder, Register Innocenz' III. (») I, 375-377. + Theiner, Mon. Slav. (») I, 2-3. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 6. Migne, Innocentii III. opera (») I, 228-229. Fejér, Codex (») II, 333-335. Schlözer, Krit. Sammlungen (») 28 Nr. IV. Katona, Hist. crit. (») IV, 533-535. Benkő, Milkovia (») Milkovia II, 181.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. I, 13. +
Regest: Archiv (») III, 1848, Nr. 7. + Potthast, Regesta (») Nr. 284. Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 130 Nr. 24. +

[S. 4] Innocentius episcopus servus servorum dei venerabili fratri . .1) Ultrasilvano episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor aequitatis quam ordo rationis exigit, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Cum igitur, sicut tua petitio nobis exhibita continebat, nos tuae supplicationi grato conniventes assensu privilegium super desertum a dilecto filio Gregorio sanctae Mariae in Porticu diacono cardinali tibi indultum auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad maiorem autem huius rei evidentiam praedictum privilegium huic nostrae paginae de verbo ad verbum duximus inserendum. (Folgt die Urkunde des Kardinallegaten Gregor von 1192 Nr. »2.) Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum, XVII. Kalendas Julii.


a) Zur Datierung - im UB: 1192-1196, bei Jako, Codex Dipl. Trans I, Nr. 22: 1191 Dez. 20 -1196 - siehe oben Nr. »2. ^

1) Adrianus.^