Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 39 aus Band I

Seite im UB:
28-29

Heute in:
Vatikanstadt, Vatikanisches Archiv [Archivum Secretum Apostolicum Vaticanum, Archivio Segreto Vaticano]
Heutige Signatur:
Reg. Vat. (Registra Vaticana) Nr. 12, fol. 185 verso - 186 recto, Eintrag Nr. 414.

Druckvorlage:
nach (zeitgenössischem) Registereintrag

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


39


Rom im Lateran [1224] April 30 Papst Honorius III. ermahnt die Geistlichkeit und Bevölkerung des Burzenlandes zum Gehorsam gegen den Burzenländer Dekan.

Register Vatikanisches Archiv. [ - Transsumt von Papst Clemens XI. 1702 im Deutschordens-Zentralarchiv Wien, Urk. sub dato.]

Druck: Fejér, Codex (») III, 1, 453 Zimmermann, Dt. Orden (») 183 Anhang Nr. XIV. + Densuşianu, Documente (») 88-89 Theiner, Vetera Monumenta (») I, 51-52 Nr. 108. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 25-26. Alle Genannten datiren diese Urkunde: V. Kalendas Maii. Schullers Archiv (») I, 1841, 235-236 [aus Fejér].
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. I, 205-206. +
Regest: Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 161 Nr. 131. + Bergmann, Reste (») 71. + Pressutti, Regesta (») II, 241 Nr. 4953. + Pettenegg, Urkunden (») 28 Nr. 94. Potthast, Regesta (») Nr. 7229. Archiv (») III, 1848, 20 Nr. 32. [zu April 28]. + Arnold, Urkunden (») I, 54 Nr. 143 + wie Pettenegg aus dem Transumpt im DOZA Wien.

[Nach Zimmermann: Gemäß der Eintragung im Register Honorius' III. muß der Text als letzter von dem am gleichen Tag ausgestellten Papstmandaten rangieren, von denen er auch stilistisch abhängig ist (besonders von Nr. »40 und Nr. »42).]

Honorius episcopus dilectis filiis . . archipresbytero et clero ac populo terrae Boze et ultra montes nivium salutem . . . . . Quantam de vobis geramus sollicitudinem et quanto affectu ad incrementum vestrum ac tranquillitatem et commodum intendamus, ex eo potestis colligere manifeste, quod vos et terram vestram in ius et proprietatem ecclesiae Romanae suscepimus et libertatibus nonnullis curavimus communire, sicut apostolicae literae, quas super hiis dilectis filiis . . magistro et fratribus hospitalis sanctae Mariae Teotonicorum Jerosolimitani dominis dictae terrae concessimus, vos poterunt plenius edocere. Monemus igitur universitatem vestram et hortamur in domino per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus sicut ecclesiae Romanae filii speciales de gratia nostra et favore securi hiis, quae ad divini nominis cultum et dilatationem pertinent populi Christiani, tota sollicitudine, toto studio intendentes inter vos servetis vinculum mutuae caritatis et pacis, per quam et parvae res crescunt, et magnae in sua magnitudine conser- [S. 29] vantur. Cum autem aliquae inter vos quaestiones emerserint, quae auctoritatem ecclesiasticam iudiciumve requirant, ad archipresbyterum vestrum, quem ad hoc ipsum praefici fecimus, recurratis, ut quaestionibus ipsis per sollicitudinem eius concordia iudiciove sopitis, pax et tranquillitas vestra inconcussa servetur. Unde volumus et vobis iniungimus auctoritate praesentium, ut eidem archipresbytero, cui corrigendi excessus omnium vestrum et specialiter clericorum concessimus potestatem, tamquam pastori vestro reverentiam congruam exhibentes, salubribus monitis et mandatis ipsius intendatis et obediatis humiliter et devote. Datum Laterani, II. Kalendas Maii, anno octavo.