Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 399 aus Band I

Seite im UB:
370-371

Heute in:
Budapest, Ungarisches Landesarchiv [Magyar Országos Levéltár]
Heutige Signatur:
DL (Diplomatikai Léveltár) Nr. 30610

Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


399


Temeswar 1323 Januar 6 a) König Karl erlässt eine Verordnung betreffend die neue Münze.

Orig. Perg. Ungar. Landesarchiv Budapest. Siegel rund, weisses Wachs, war auf der Rückseite aufgedrückt

Druck: Fejér, Codex (») VIII, 7, 153-154. Nagy, Cod. Andegavensis (») II, 59-60. Codex diplom. Croatiae (») IX, 105-106. + Decreta regni Hungariae (») I, 76-77.
Druck und rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XIV, vol. II, 62-63 bzw. 357-358. +
Ungarische Übersetzung: Károly Róbert emlékezete (») 133-134. + Makkai - Mezey, Levelek (») 228-230. +
Regest: Hóman, Gazdaságpolitikaja (») 253. + Regesta Slovaciae (») II, Nr. 894. + Anjou-kori oklevéltár (») VII, Nr. 3. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») II, 173 Nr. 446. +

Karolus dei gratia rex Hungariae fidelibus suis capitulo ecclesiae Transsiluanae salutem et gratiam. Noveritis quod praelati, barones et nobiles regni nostri habito inter se diligenti et unanimi colloquio ad nostram accedentes praesentiam, humiliter a nobis postularunt, quod quia per indebitam monetam camerae nostrae regnicolae nimium gravarentur, propter restaurationem pristini status regni nostri et utilitatem meliorem bonam novam monetam perpetuo durabilem et per totum regnum nostrum ubique discurrendam fabricari faceremus, et ut hoc concederemus, iidem praelati, barones et nobiles regni nostri de singulis portis iobagionum suorum et aliorum omnium populorum in regno nostro existentium, nullo penitus exempto, videlicet tam in civitatibus etiam, quam in oppidis constitutorum, singulos dimidios fertones cum argento vel denariis iuxta valorem argenti hoc anno nobis dari et persolvi ordinantes assumpserunt. Unde nos iustis petitionibus eorundem praelatorum, baronum et nobilium regni nostri inclinati, ut tenemur, cameras nostras seu comitatum camerae per totum regnum nostrum comiti Heys, Ladislao dicto Gurhes, Emerico fratri domini episcopi Waradiensis, Petro dicto Peuldre, Josreh fidelibus nostris simul cum praedictis dimidiis fertonibus vendidimus et locavimus, bonos novos denarios scilicet octavae combustionis per totum regnum nostrum ad pondus denariorum banalium antiquorum, quos Stephanus quondam banus tempore domini Belae r[egis praedecessoris] nostri carissimi bonae recordationis cudi fecerat, per eosdem comites camerarum nostrarum praecipiendo et committendo fabricandos ac p[er totum] regnum nostrum absque contradictione aliquali perpetuo discurrendos ordinandoque et statuendo, ut pro tribus Viennensibus u[nus novus] denarius camerae nostrae, et pro duobus antiquis banalibus similiter unus denarius, pro uno autem grosso Boe[micali t]res novi denarii, pro argento vero, cum pondere Budensi ad unam marcam quinque pensae novorum denariorum ab ipsis c[omitibus] camerae nostrae cambiantur. Quare fidelitati vestrae praecipimus per praesentes, quatenus dum iidem comites camerae nostrae [vel] aliquis ex ipsis seu officiales ipsorum praedictos novos denarios nostros in medium populorum vestrorum ubique existentium portaverint, per eosdem populos vestros diligenter suscipi, honorifice acceptari et potenter currere et cambiri ordine praescripto absque contentione faciatis, et ipsos dimidios fertones de singulis portis seu mansionibus cum argento et denariis ad valorem argenti ipsis comitibus camerae nostrae vel alicui ex ipsis seu officialibus ipsorum ad hoc deputatis, praesente homine magistri Nicolai dispensatoris nostri, quem iidem comites camerae nostrae eis pro socio a nobis petierunt, ex integro dari et plene persolvi facere debeatis, aliud non [S. 371] facturi. Alioquin damnum, si quod camera nostra ex parte populorum vestrorum patietur, per eosdem populos vestros cum ipsorum gravamine restaurari faciemus. Datum in Temeswar, in festo epiphaniae domini, anno eiusdem Mo CCCo XXmo tertio.


a) Ausstellungsort im UB als: Temesvar.^