Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 3198 aus Band VI

Seite im UB:
64-68 a)

Heute in:
Kronstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Braşov a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
Heutige Signatur:
Fond 1: Stadt Kronstadt [Primaria Municipiului Braşov], Privilegiensammlung (Colecţia privilegii) Nr. 153.

Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


3198


1459 Dezember 3 Das Weissenburger Kapitel bestätigt die von der Gesamtheit des siebenbürgischen Adels, den Szeklern und den Sachsen der Sieben und Zwei Stühle, von Kronstadt und Klausenburg samt Zugehörigkeiten auf dem Generallandtag in Mediasch gefassten Beschlüsse.

Orig. Perg. Arh. St. Braşov, Priv. 153. Siegel, weisses Wachs in Wachsschüssel, an gelber Seidenschnur angehängt. Derselbe Stempel wie Nr. »216. -- Zwei weitere Orig. Perg. Ausfertigungen mit dem gleichen Siegel Arh. St. Cluj-Napoca, Archiv der Stadt Cluj-Napoca E1 und Arh. St. Sibiu U II 206. -- Eingeschaltet vom Konvent von Kolozsmonostor 1603 Arh. St. Cluj-Napoca, Archiv der Stadt Cluj-Napoca E 2.

Druck: Soellner, Statistik (») 82 Anm. [Die Anmerkung erstreckt sich bis Seite 86] Szádeczky, Szék. oklevéltár (») V, 13 Nr. 907. Hurmuzaki, Documente (») II, 1, 120 Nr. 102. Transilvania (») 1873, 175. Seivert, Akten und Daten (») 9 Nr. 8. Jakab, Oklevéltár (») I, 203 Nr. 123. 65 Szilágy, Erdélyország története (») [1864: 219ff.]
Bruchstück: Vajda, Az Erdélyi polgári (») 193 ff. zu 1456. Kósa, De publica Trans. adm. (») 99 ff zu 1456. Eder, Observationes (») 150. Eder, Scriptores (») 214. Schlözer, Krit. Sammlungen (») I, 56 Nr. 52. Recht des Eigentums (») 63. Verfassungszustand (») 58.
Deutsche Übersetzung: Wagner, Quellen (») 80-86 Nr. 31. [unvollständig]
Regest: Eder, De initiis (») 124. Netoliczka, Trauschs Handschriften-Katalog (») I, 46 Nr. 603/77.

[Wagner: Zur Bedeutung der Urkunde vgl. Teutsch, Geschichte I, 152-155, Konrad G. Gündisch: Participarea saşilor la răzvrătirea din anul 1467 a Transilvănenilor împotriva lui Matei Corvin [Die Beteiligung der Sachsen am Aufruhr der Siebenbürger gegen Matthias Corvinus im Jahre 1467], in: Studia Universitatis Babeş-Bolyai Historica 1972, 2 S. 23-30 mit deutscher Zusammenfassung.]

Capitulum1) ecclesiae Transiluanae, omnibus2) Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris praesens scriptum inspecturis salutem2) in omnium salvatore. Ad2) universorum notitam harum2) serie volumus pervenire, quod dum hiis superioribus diebus proximis in dominica puta, qua inclitae virginis Katherinae annuum colebatur3) festum, nuntio magnifico regiae maiestatis Johanne de Labathlan Thwmesiensi4) et Siculorum comite in de et super variis pluribusque et magnae importantiae rebus et negotiis paulo ante supervenientibus credentiali dumtaxat facultate suffultus, quorum occasione et praetextu propter rerum ipsarum seu legationum scilicet5) nuntii praefati maiestatis regiae celeriorem, prout res ipsae et legationes ac magnificentia ipsius nuntii expetebant expeditionem, egregia exspectabilisque necnon strenua et agilis atque circumspectissima universitas6) tota nobilium ac procerum Siculorum quoque omnium generum necnon Saxonum sedium singularum septem, totius partis huius seu regni Transsiluanensis in seu ad oppidum Megyes in unum pariter convenientes et generalem facientes congregationem, reverendo etiam in Christo patre et domino, domino Matheo episcopo Transsiluano domino et praelato nostro dignissimo personaliter ibidem existente ac statutis fassionibus et dispositionibus ut infra nominibus et in personis totius universitatis nobilium, Siculorum et Saxonum totius partis Transsiluanae factis, quoad omnes earundem sensus, clausulas et articulos consensum et assensum sponte et libere praebentes, praesentibus etiam ibidem venerabilibus dominis Gothardo praeposito nostro, necnon Nicolao de Kwkwlw7) et Dominico de Doboka archidiaconis, fratribus et concanonicis nostris, nostra capitulari auctoritate per nos pleno cum mandato illac deputatis et transmissis, egregii, spectabiles ac strenui et agiles necnon circumspectissimi viri Johannes filius Dyonisii de Ilye8), Ladislaus de Ffolth9), item Martinus de Nagylak10) et Andreas Chyko de Veresmorth11) necnon Iacobus magister civium ac Johannes Zwlnd12) et alter Johannes Bogachy, iurati cives civitatis Cibiniensis pro se in personis propriis ac universitate totius communitatis singulorum nobilium pro totaque communitate omnium trium generum singularum sedium Siculorum necnon Saxonum omnium regalium in et sub septem ac duabus sedibus Saxonicalibus nihilominusque civitatibus Brassouiensi et Coluswar13) earundemque contratis districtibus et pertinentiis ubilibet constitutis et commorantibus, nominibus et in personis cum literis procuratoriis dictorum nobilium sigillo vicevaivodarum praecedentium sigillatis, in nostram personaliter venientes praesentiam et eisdem coram nobis comparentes fassum extitit per eosdem conformiter et relatum. In primo articulo in hunc modum: Quomodo ipsa tota ac universalis communitas14) nobilium Siculorumque ac Saxonum omnium suas subinsertas ordinationes, dispositiones et statuta, quae commisimus firma perpetuitate fixaque stabilitate eviplene irrevocabiliter perdurarent, ea omnia et singula, quae ipsa universitas tota deliberatione matura in praenotata congregatione seu conventione generali sub firma sincerae fidelitatis coronae sacrae regni Hungariae semper observandae confidentia ordinassent, statuissent, egissent et decrevissent et ut infra fixo proposito et perseveranti animo conclusissent, se cundum suas modificationes et distinctiones infra scriptas fide ipsorum chris-[S. 66] tiana deo et dictae coronae sanctae debita mediante tenerent, observarent et inviolabiliter prosequerentur et constanter persisterent in eisdem. Secundus15) articulus15) fassionis15) per eosdem factae is est: Quomodo ipsi omnes et singuli nobiles, Siculi et Saxones tota quoque eorum universitas et communitas adunata volentes omnino et intendentes prout et velle decet eorum ac prolium et posteritatum suarum tranquilliori statu ac commodo uberiori paceque prosperiori et nihilominus rerum et bonorum suorum praeservatione pacifica omni qua possunt efficacia perspicacius providere, in eorum ob hac omnibus et singulis praerogativis, libertatibus et privilegiis antiquis, olim per eorum praedecessores non sine laboriosissimis servitiis acquisitis et obtentis, quoad omnes ipsarum libertatum et privilegiorum suorum articulos, clausulas et modificationes voto parili ac voluntate unanimi libere persistere perseverareque et permanere promisissent atque assumpsissent, immo assumpserunt et polliciti sunt coram nobis, fide eorum ut supra deo debita mediante. Hac15) tertio15) articulo15) notanter adiecto: Quod si qui vel quis ex ipsis et alias quipiam acolarum incolarumque sive forensium contra hoc foedus unionis pari voto consensuque et assensu unanimi fidei pacto, ut praefertur firmate infringere et se insidiose ac alias quocumque exquisito colore opponere et haec ipsa superius inferiusque tacta niterentur et attentarent infringere, in toto vel in parte, extunc praenominatae nobilium, Siculorum et Saxonum universitates se coadunantes simul et semel nullo discrepante contra talem contrariantem seu unionis concordiaeque et dispositionis huiusmodi confoederatae pactum rumpere et infringere praesumentem seu praesumentes consurgere eiusque versutiam16) brachio forti conterere, ac deinde in defensionem et sublevamen oppressi seu oppressorum intendere teneantur et accelerare. Quartus15) iste15) fassionis15) est15) articulus15), quod cum regnum hoc totum Transsiluanense nedum partialiter sed et universaliter importunitatibus non nunquam vexationibus agitetur, variisque rebus adversis inopinatisque vastationum impetitionibus undique conquassatur et casibus atteritur impraetermisse asperrimis statuissent pro eo ac disposuissent pari et unanimi singulorum voto, quod si adversa aliqua oppressionesve aut nociva impedimenta quaevis praedistinctis partibus nobilibus scilicet aut Siculis vel Saxonibus seorsum seu particulariter sive communiter emergi contingant et eveniri, in posterum per quoscumque, extunc partes ipsae in alterutrum puta nobiles Siculis et Siculi Saxonibus necnon wayvodis ipsorum ac comitibus Siculorum et eorum vices gerentibus, item capitaneis per universitates praefatas ad hoc constitutis et deputatis suas quasvis impetitiones, iniurias, adversiones ac quorumcumque nocumentorum tunc ingruentium casus innotescere, significare, intimare et notificare teneantur et debeant, quibus sua serie, sic ut praefertur, reintimatis et significatis statim die octava notificationis huiusmodi mora protelationeque ac dissimulatione et occasione omni postergata, in oppressi seu oppressorum, qui tunc forent, adiutorium et succursum secundum rei exigentiam potenti virtute venire praeproperent ac adesse debeant celeriter et teneantur. Fassio15) quinta15) articulata15) haec15) est15): Quod dum et quando seu quotienscumque lapsu temporum regalis excellentissima serenitas nuntios seu legatos suos prout supra opportunitate quavis ingruente, ex suis baronibus sive magnatibus partes ad istas seu regnum hoc Transsiluanense transmitteret et extiterit transmissuros, tunc huic tali nuntio regio potenti et eius coetui nullus omnino ex nobilibus sed neque ex Siculis aut Saxonibus totius partis seu regni huius cuiuscumque conditionis et status sit, se adiungere debeat seu quavis ratione aut adinvento colore inhaerere eidem et dolose admiscere, ipsum quoque nuntium regium seu baronem ad descensus inconsuetos sive victualia inusitata neve alias inusitatas quascumque17) inconsuetas exactiones novitate quavis inducta faciendum, petendum et extorquendum inducere, informare ac suasum reddere seu18) securum facere [S. 67] praesumat et attentet. Articulus15) is15) sextus15) fassionis15) subsequenter insertus est: Quod quia de meritis, ut verisimile est, eorum exigentibus iamiam impraetermisse immanium Turcorum crebrescentibus insidiis, spoliis praediisque ac vastationibus variis et aliis pervastationibus undique exitialibus etiam per abductiones crebras parentum, liberorum, coniugum, fratrum proximorumque eorum in captivitatem perpetuam et execrabilem, proh dolor, servitutem nihilominusque rerum omnium et bonorum ipsorum depraedationes innumeras ad ultimum usque nec non et domesticis bonis essent et forent admodum imminuti, praeterea nempe quod deterius afflictiusque sufferrent et paterentur internis etiam guerrarum bellis dissensionibusque acerrimis simultatibus necnon inimicitiis intestinis praecedenter attriti saepe numero extitissent et affligerentur in praesentiarum, horum equidem omnium consideratione perspicua volentes per omnia et accuratius intendentes, prout19) congruit eorum reipublicae et communi utilitati opportune efficacius providere, et viam tanti mali inopinati forti vallatione praecludere universali decreto statuissent, imo statuerunt et disposuerunt irrefragabiliter pro semper observandum, quod nobiles et Siculi, tam eorum propriis in personis, quam conthoralibus, prolibus, orphanis et viduis rebusque cunctis ipsorum et bonis ad civitates Saxonicales ac alias quascumque mallent, munitiones patulum semper obtineant ingressum accedendique, intrandi, confugiendi et ingrediendi tutelae et defensionis causa securam semper absolutamque et pacificam facultatem habeant et auctoritatem libertatis, tali pacto et conditione expressius subinsertis, quod nobiles ipsi atque Siculi universi unacum Saxonibus civitatensibus sed et comprovincialibus singulis omnium adversitatum, guerrarum, insidiarum et inimicorum quorumcumque insultantium temporibus, secundum quod res ipsa exiget, belligerantium more armis resistentiae praecincti simul et pariter campum egredientes rabidis ipsorum inimicorum insultibus obviare atque resistere seque eisdem strenue opponere debeant et obligentur, mutuisque auxiliis sese protegere sint constanter adstricti, tali15) adiecto15) in15) hoc15) ultimo15) articulo15) poena15), quod si quis seu quipiam partibus ex ipsis scilicet nobilibus, Siculis et Saxonibus status, dignitatis, conditionis, privilegii et praeeminentiae cuiuscumque sit, hiis praemissis omnibus superius articulatis aut singulis praemissorum in toto vel aliqua ipsorum parte exquisito quovis colore aut fictis adinventionibus praesumptioneque seu dolo sive20) temeritate quibus motus vel moti contravenire attentarent, praescripta modo quo supra articulatim connotata aut praeconnotatorum alterum in sui parte tota vel singulari infringere mollituri, tunc talis seu tales refragatores, ruptores21) contravenientes atque de facto contrariantes sententia capitali rerumque omnium ac bonorum suorum et possessionum ammissione eo facto sint plectendi, ipsorumque talium haeredes et posteritates exhaereditati perpetue habeantur et exilio relegati, praeterea quoque homagium talis seu talium refragatorum et insultantium trium tantummodo denariorum simplicium valore exsolvatur. Quibus quidem fassionibus articulatis et suis modificatis ut supra clausulis per praenominatos nobiles Siculosque et Saxones in eorum ac totius universitatis nobilium Siculorumque et Saxonum huius regni personis et nominibus ut praefertur factis, iidem literas nostras privilegiales sigillo nostro communitas sibi ipsis summe necessarias per nos dari instantissime postularunt. Quas nos eisdem iuxta ipsorum petitiones rationi consonas sigilii nostri pendentis et authentici munimine vallatas dandas duximus et concedendas, in fidem et testimonium omnium praemissorum. Datum feria secunda proxima ante festum beatae Barbarae virginis, anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono. Venerabilibus honorabilibusque et discretis viris dominis Gothardo praeposito nostro praenominato, Anthonio decretorum doctore cantore, Matheo similiter decretorum [S. 68] doctore custode, Emerico archidiacono de Thorda, decano ceterisque canonicis dictae ecclesiae nostrae salubriter existentibus et devote.


a) Erster Seitenumbruch in den Literaturangaben, unter Jakab, Oklevélar.^

1) Der unterstrichene Buchstabe ist eine verzierte Initiale.^
2) Die unterstrichenen Buchstaben des Wortes sind in verlängerter Zierschrift geschrieben. [4x]^
3) Klausenburger Orig. Ausfertigung celebratur. ^
4) Klausenburger Orig. Ausfertigung Twemesiensi. ^
5) Klausenburger und Hermannstädter Orig. Ausfertigungen sed et. ^
6) Vorlage universitate. ^
7) Klausenburger und Hermannstädter Orig. Ausfertigungen Kykellew. ^
8) Hermannstädter Ausfertigung Illye. ^
9) Klausenburger und Hermannstädter Ausfertigungen Fotth. ^
10) Klausenburger und Hermannstädter Ausfertigungen Naglak. ^
11) Klausenburger Ausfertigung Weresmarth, Hermannstädter Weresmorth. ^
12) Klausenburger und Hermannstädter Ausfertigungen Zewld. ^
13) Klausenburger Ausfertigung Clusuar, Hermannstädter Coloswar. ^
14) Klausenburger Ausfertigung hierauf dictorum. ^
15) In vergrösserter Schrift. [27x]^
16) Klausenburger und Hermannstädter Ausfertigung versutias. ^
17) Klausenburger Ausfertigung hierauf seu. ^
18) Klausenburger und Hermannstädter Ausfertigung sin. ^
19) Klausenburger und Hermannstädter Ausfertigungen hierauf et velle. ^
20) Klausenburger Ausfertigung hierauf et. ^
21) Hermannstädter Ausfertigung hierauf sin. ^