Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 319 aus Band I

Seite im UB:
295-296 a)

Heute in:
Vatikanstadt, Vatikanisches Archiv [Archivum Secretum Apostolicum Vaticanum, Archivio Segreto Vaticano]
Heutige Signatur:
Instrumenta miscellanea C, capsa 175, fasc. 40, Nr. 15.

Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


319


Segedin 1310 April 8b) Woiwode Ladislaus erkennt Karl als König von Ungarn an und gelobt ihm Treue.

Orig. Perg. Vatikanisches Archiv. Drei Siegel waren angehängt.

Druck: Fridvaldszky, Mineralogia (») 107-108. Densuşianu, Documente (») 572. Mon. Vaticana Hung. (») Series I, Tom. II, 374-375. Theiner, Vetera Monumenta (») I, 825-826. Archiv f. Kunde österr. Gesch. (») II, 1849, 245-246. Fejér, Codex (») VIII, 1, 389-391. Kovachich, Supplementum (») I, 258-260. Katona, Hist. crit. (») VIII, 203-205.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XIV, vol. I, 173. +
Ungarische Übersetzung: Károly Róbert emlékezete (») 84-85. +
Regest: Knauz, Monumenta (») II, 619-620. + Regesta Slovaciae (») I, Nr. 759. + Anjou-kori oklevéltár (») II, Nr. 863. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») II, 87 Nr. 162. +

Nos Ladislaus vaivoda Transilvanus et comes de Zonuk praesentium per tenorem significamus quibus expedit universis, quod ab hac hora et die in antea dominum Karolum dei gratia regem Hungariae recognoscimus et recipimus in dominum nostrum naturalem et legitimum, et eidem fideliter assumimus tamquam domino nostro naturali servituri in persona propria et propinquis nostris universis, qui nostrum voluerint consilium acceptare et assistere eidem in omnibus auxilio, consilio et potentia, quam habebimus et habemus. Et tacto vivificae dominicae crucis ligno in manibus venerabilis patris domini Thomae archiepiscopi Strigoniensis promisimus, fide data, quod quandocumque dominus noster rex ad partes illas venire voluerit, ubi nos erimus, cum omni honore et reverentia sicut decet dominum nostrum recipiemus et in omni securitate eidem fideliter serviemus. Coronam etiam regni sui ad diem assignatum ad octavas scilicet beati Johannis baptistae3) [S. 296] eidem reportabimus, vel si idem dominus noster ante praedictum terminum quandocumque versus partes Transsilvanas venerit, eidem exhibebimus et restituemus, ita tamen quod ipso die petitiones nostras porrigemus et petemus per regalem munificentiam nos diligi et remunerari, sicut decet per regiam maiestatem. Item promisimus eidem restituere et remittere argentifodinam de Rodna, comitatum de Byzterce, comitatum de Scybinio, comitatum Syculorum, villas Dees, Clus et Zeek cum officio camerae, quod in eisdem villis haberi consuevit. Ad quae firmiter per praedictum Ladislaum vaivodam tenenda et attendenda nos Omodeus palatinus, magister Dominicus sub poena periurii obligamus, super vivificae crucis ligno domini una cum praedicto Ladislao vaivoda venerabili patri domino Thomae dei gratia archiepiscopo Strigoniensi ac religioso viro fratri Dyonisio lectori de ordine fratrum Minorum, venerabilis patris et domini fratris Gentilis dei gratia tituli sancti Martini in Montibus presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati poenitentiario et capellano, corporaliter praestito iuramento. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem nostro ac dictorum Omodei palatini et magistri Dominici sigillis praesentes literas fecimus communiri. Datum in Zeguedino, feria quarta proxima post dominicam Judica mee, anno domini M. CCC. decimo.


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 3 auf S. 295 (1-2 zu voranstehender Urkunde).^
b) Ausstellungsort im UB als: Szegedin.^

3) Juli 1. ^