Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 31 aus Band I

Seite im UB:
18-20 a)

Heute in:
Berlin, Geheimes Staatsarchiv Preußischer Kulturbesitz
Heutige Signatur:
XX. HA (Hist. StA Königsberg), Pergamenturkunden, Schieblade 29 Nr. 1.

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


31


1222 vor Mai 7 König Andreas II. verleiht das Burzenland neuerdings an den deutschen Orden und ertheilt demselben Vorrechte.

Eingeschaltet von König Rudolf 1280 [= UB Nr. »196], Orig. Staatsarchiv Königsberg, Strehlke, Tabulae 159. - Die Urkunde ist ferner eingeschaltet von Wiener Mönchen 1260-1270 [= Nr. »91], Strehlke Tabulae 159 und von dem Graner Erzbischof Thomas 1317 [= UB Nr. »351], Strehlke ebendas., beide Origg. Staatsarchiv Königsberg. Die bemerkenswertheren Varianten dieser Beglaubigungsurkunden unter B. Wiener Mönche und C. Erzbischof Thomas.
[- Weitere Überlieferung D: Nahezu wörtliche Übernahme in Nr. »34 (Honorius III. 1222). E: GehStA PK Berlin, I. HA, Rep. 94 V E b. 1. Chartular I fol. 44r (Mitte 13. Jh.). F: Ebd., XX. HA (HistStA Königsberg), OF 67 fol. 135v (Anfang 15. Jh.). G: Ebd., OF 71 fol. 177 (Anfang 15. Jh.) b).]
[Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 291415 und 291417.]

Druck: Dreger, Codex (») I, 102-104 aus dem Kopiale. Şchiopul, Contribuţiuni (») 126-128. + Densuşianu, Documente (») 74-76 [aus Schuller]. Archivu pentru filologia si istoria (») II, 1868, 365-366. + Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 17-19. Schullers Archiv (») I, 1841, 224-228. [als Insert in Nr. 0196] Bethlen, Gesch. Darstellung (») 79-84 [aus Dreger]. Fejér, Codex (») III, 1, 370-374. [Zimmermann: Aus K. Eder, Analecta diplomatarium, Ms. Budapest, fasc. 1, S. 8ff.] Sieb. Quartalschrift (») III, 1793, 195-200. [aus Dreger] Zimmermann, Dt. Orden (») 169-172 Anhang Nr. VI. +
Bruchstück: Szabó, Szék. oklevéltár (») I, 4-5.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. I, 182-184. +
Regest: Archiv (») III, 1848, 18 Nr. 24. + Strehlke, Tabulae (») 157 Nr. 163. Bergmann, Reste (») 70. + Szentpétery, Regesta Arpad. (») I, 126 Nr. 380. + Fekete Nagy - Makkai, Documenta Valachorum (») 1 Nr. 1. + Történelmi szemle (») VII, 1964, 3. + Marsina, Codex diplomaticus Slovaciae (») I, 206. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 154-155 Nr. 119. +

In nomine sanctae trinitatis et individuae unitatis.2) Andreas dei gratia Vngariae, Dalmaciae, Croaciae, Ramae, Seruiae, Galaciae Lodomeriaeque rex in perpetuum. Inter regalis excellentiae insignia, quibus recolendae memoriae antecessorum nostrorum recolenda memoria insignitur, illud 3) excellentius et commendabilius prae ceteris invenitur commendandis hospitibus largioris liberalitatis dexteram porrigere, quorum conversatio et utilis esse4) [S. 19] regno dignoscitur et oratio deo esse commendabilis reperitur. Hinc est quod piae recordationis parentum nostrorum vestigia pio desiderio amplectentes et aeternae vitae bravium cum eis post praesentis vitae cursum1) apprehendere cupientes Hermanno magistro religiosae fraternitatis hospitalis sanetae Mariae Theutonicorum2) Jerosolimitani eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris caritatis intuitu quandam terram Burza nomine ultra silvas versus Cumanos licet desertam et inhabitatam contulimus pacifice inhabitandam et in perpetuum libere possidendam, ut et regnum per conversationem eorum propagatum dilatetur et elemosina nostra per orationem eorum ad remedium animae nostrae et parentum nostrorum coram summo3) deo deportetur. Praeterea eis concessimus, quod si aurum vel argentum in praedicta terra Burza inventum fuerit, media pars ad fiscum regium per manus fratrum deportetur, reliqua ad eosdem devolvatur. Insuper libera fora et tributa fororum eiusdem terrae eis totaliter indulsimus et ad munimen regni contra Cumanos castra et urbes lapideas construere eos permisimus, ut et inimicis Christi resistere valeant et personae nostrae et heredibus nostris legitime nobis succedentibus ad coronam ad honorem pateant et munimen. Statuimus etiam quod nullus vaivoda super eos descensum habeat, liberos denarios et pondera eis remisimus et ab omni exactione et collecta eos esse permisimus liberos et immunes. Nullius iudicio sive iurisdictioni, nisi solius regis subiaceant. Judicem iidem fratres super eorum populum constituant. Nos vero praemissos fratres in possessionem praedictae terrae Burza per pristaldum4) nostrum Facate5) Juna nomine iussimus introduci, qui praedictam terram perambulavit et eam ad verbum Michaelis vaivodae certis metis circumsignatam ipsis assignavit. Prima vero meta huius terrae incipit de indaginibus castri Almaye et procedit usque ad indagines castri Noialt et inde progreditur usque ad indagines Nycolai, ubi aqua defluit quae vocatur Alt et sie ascendit per Alt usque ubi Tartelowe cadit in Alt. Addidimus etiam postmodum eisdem fratribus conferentes castrum quod Cruceburg nominatur, quod fratres praedicti de novo construxerant, cum pratis circa illud adiacentibus et a fine terrae Cruceburg terram, quae vadit usque ad terminos Prodnicorumc) et ab indaginibus Almaye in parte altera vadit usque ad ortum aquae quae vocatur Burza, et inde progreditur usque ad Danubium, cuius donationis postmodum factae a nobis fratribus memoratis pristaldum dedimus Ypochz banum. Concessimus etiam eisdem fratribus, quod super fluvium Alt sex naves et super fluvium Mors sex alias naves habeant liberas per totum regnum nostrum sales deferentes in descendendo nec non alias res in ascendendo referentes, et salifodinas quae akanad) vocantur sufficientes ad illas duodecim naves libere ubicumque voluerint eisdem concessimus in perpetuum. Item concessimus, quod nulluni tributum debeant persolvere nec populi eorum, cum transierint per terram [S. 20] Siculorum aut per terram Blacorum, homines quoque nunc terram inhabitantes praedictam ad eorundem fratrum servitium et domus eorum1) utilitatem sine requisitione liberos dimisimus, ita ut si aliqui de cetero de nostris hominibus vel hospitibus terrae nostrae pertinentibus ad ipsos transmigraverint, statim cum ad notitiam fratrum ex veritate pervenerit, eos qui sic intraverint2) expellant,3) et hii qui eos introduxerint in manus regis vel nunciorum eius tradent. Quicumque etiam in regno nostro constitutus proprietatem suam memoratis fratribus pro elemosina dare voluerit, de nostra munificentia liberam habeat facultatem et ipsam donationis nostrae gratiam ut libera permaneat nostro privilegio perpetuo confirmamus. Praeterea talem ac tantam eisdem fratribus concessimus libertatem, quod nullus monetariorum ultra silvas terram eorum intret vel praesumat eos in aliquo molestare, et ipsum ius et utilitatem, quam in terra ipsorum percipere deberemus de nova moneta, totaliter eisdem fratribus indulsimus, quia ira nostra contra eos provocata eo tempore, cum terram saepe dictam eis praeceperamus auferri, fuerant non modicum damnificati. Quam restaurationem facimus eo, quod ipsi4) in confinio illo tamquam plantatio novella sint positi et assiduos paganorum patientes insultus, se pro regno tamquam firmum propugnaculum de die in diem morti opponere non formidant. Verumtamen nullam potestatem habeant cudendi quamcumque monetam sine regis licentia speciali. Domum autem seu hospitale fratrum eorundem cum omnibus possessionibus et bonis suis, quae in praesentiarum legitime habere cognoscuntur aut in futurum praestante deo iuste poterint5) adipisci, sub nostra protectione suscipimus, statuentes ut perpetuis futuris temporibus sub regia tutela et defensione consistant. Et ut istud eis ratum permaneat atque firmum, praesentem paginam sibi iussimus bullae nostrae aureae caractere insigniri.6) Datum per manus Cleti aulae regiae cancellarii, Agriensis praepositi, anno ab incarnatione domini millesimo CCo. XXII. Venerabili Johanne Strigoniensi, Vgrino Colocensi archiepiscopis, Desiderio Chenadiensi, Ruberto7) Vesprimiensi, Stephano Zagrabiensi, Thoma Agriensi, Alexandro Waradiensi, Cosma Geuriensi, Bartholomeo Quinqueecclesiensi, Briccio Waciensi episcopis et Reginaldo Vltrasiluano electo existentibus et ecclesias dei feliciter gubernantibus.8) Theodoro filio Wetich palatino, Pousa filio Nane curiali, Nicolao Bachiensi, Tiburcio Posoniensi, Helia Bichoriensi, Martino filio Michaelis Novi castri comitibus9) existentibus et aliis multis comitatus tenentibus. Regni nostri anno XVIIo. [S. 21]


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 2-4 auf S. 18 (1 zu voranstehender Urkunde), 1-5 auf S. 19, 1-9 auf S. 20.^
b) Ergänzt nach Zimmermann. Dieser druckt den Text nach E mit eingehender Kollationierung der übrigen Überlieferungen und Kenntlichmachung der wörtlichen Übernahmen aus den Vorurkunden Andreas' II. von 1211 und 1212 (Nr. <vw.>0019</vw> und Nr. <vw.>0022</vw>) sowie der wörtlichen Übereinstimmungen mit dem Honorius-Original von 1234 (Nr. <vw.>0034</vw>).^
c) Nachtrag UB I Seite 618 statt prodnicorum.^
d) Nachtrag UB I Seite 618 statt Akana.^
[S. 18]
2) So in B und C. Die Vorlage hat: In nomine sanctae et individuae trinitatis.^
3) B und C: istud.^
4) So in B und C, fehlt in der Vorlage.^
[S. 19]
1) B und C: post praesentem cursum.^
2) B: Thevtunicorum.^
3) C: supremo.^
4) So B und C, Vorlage: pristallum.^
5) B: Facatae.^
[S. 20]
1) B und C: ipsorum.^
2) B und C: intraverunt.^
3) B: expellent.^
4) So B und C, fehlt in der Vorlage.^
5) So Vorlage und B, C: poterit.^
6) B: iussimus sigilli nostri caractere roborare.^
7) B und C: Roberto.^
8) So in B. Vorlage: episcopis . . electo Ultrasilvano existentibus. C: episcopis existentibus et ecclesias utiliter gubernantibus.^
9) So in B und C, Vorlage: militibus.^