Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 247 aus Band I

Seite im UB:
179-180

Heute in:
Karlsburg (Weissenburg), Batthyaneum [Biblioteca Naţională a României, Filiala Biblioteca documentară Batthyaneum, Alba Iulia]
Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


247


1291 Mai 31 Das Weissenburger Kapitel bezeugt den Vertrag, welchen der siebenbürgische Bischof Petrus mit den Zimmerleuten Syfrid von Krakko, Jakob von Weissenburg, Herbord von Urwegen und Henc von Kelling betreffend den Bau des Daches des Weissenburger Domes abgeschlossen hat.

Orig. Perg. Kapitelarchiv Karlsburg. Siegel rund, war in weisses Wachs auf der Rückseite aufgedrückt. [Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 2777203.]

Faksimile: Jakó - Manolescu, A latin írás története (») Nr. 5 A. + Jakó - Manolescu, Scrierea latină (») Nr. 5a. +
Druck: Schematismus 1838 (») Seite XCIII-XCV. + Jahrbuch der k. k. Central-Commission. (») III, 158. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 170-171. Schematismus 1848 (») Seite LXXIX-LXXXI.
Druck und rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. II, 372-374 bzw. 509-511. +
Bruchstück: Magyar Sion (») I, 1863, 271. +
Ungarische Übersetzung: Entz, Gyulafehérvári székesegyház (») 97-99 bzw. 182 (Abb.) . +
Regest: Archiv (») III, 1848, Nr. 170 + (zu Mai 8). Történelmi tár (») 1889, 574. Beke, Az erdélyi káptalan (») Nr. 33. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 288 Nr. 480. +

Nos capitulum ecclesiae beati Micaelis archangeli Transsiluanae damus pro memoria, quod venerabili patre domino Petro episcopo praelato nostro a parte una, Syfrido de Crakow, Jacobo Albensi, Herbordo de Wrbow et Henc de Kelnuk carpentariis praesentialiter constitutis ex altera, iidem carpentarii cum ipso venerabili patre super totali ligneo opere seu tegumento cathedralis ecclesiae beati Micaelis archangeli fecerunt pactum tale coram nobis, quod scilicet praeter tectum, quod debet elevari supra altare beatae virginis et vultam existentem in ala vultae ipsius altaris beatae virginis contigua. Item praeter tectum altaris beati Johannis baptistae et etiam sacristiae seu camerae. Item praeter tectum, quod esse debet supra altare beati Petri apostoli necnon praeter tectum, quod debet fieri supra alam ipsius ecclesiae beati Micaelis ab aquilone adiacentem, vultas omnes superiores et receptacula omnia incipientes ab oriente usque finalem vultam ab occidente supra magnum ostium elevatam ac a summitate ipsius vultae deorsum, sicut prius fuerat, usque ostium memoratum. Item incipientes de cornu a meridie supra magnam fenestram elevato, usque aliud cornu ecclesiae ab aquilone elevatum, vultas ex utraque parte turris mediae, erectae super vultam existentes ac etiam ipsam turrim reparabunt et tegent sicut prius fuerat pro nonaginta marcis in denariis et argento tunc currentibus vel in aliis rebus [S. 180] quibuscumque condigne dumtaxat aestimatis1) et viginti quatuor ulnis de panno Dorni per ipsum dominum episcopum eisdem carpentariis secundum modum subscriptum dandis et solvendis. Duodecim scilicet marcas solvet eis, cum iidem carpentarii silvam intrabunt imprimis pro trabibus et tignis excidendis. Quibus ad ecclesiam transportatis, cum in silvam redibunt pro secandis asseribus, dabit eis duodecim marcas iterato, post haec similiter duodecim marcas dabit cum elevatum et perfectum fuerit opus tecti, quod esse debet super magnum altare usque dictam mediam turrim sitam supra vultam. Item cum ipsam turrim modo debito reparabunt et cooperient, eis similiter duodecim marcae persolventur. Item dum vultam ab ipsa turri usque cornu dextrum existentem tegent, duodecim marcas accipient. Item cum vultam existentem inter eandem turrim et cornu sinistrum cooperient, modo simili duodecim marcas habebunt. Item accipient duodecim marcas postquam cooperient vultam finalem, ab ipsa turri versus partem occidentalem protendentem. Item postremo cum opus supra magnum ostium ab occidente in primo nominatum usque arcem seu summitatem vultae finalis erit reparatum et tabulatum sicut prius fuerat, dabuntur eisdem carpentariis sex marcae residuae et viginti quatuor ulnae de Dorni panno memorato,2) ita tamen quod clavos et ligamina ac alia necessaria dabit dominus episcopus, et quod etiam lignamina omnia quovis modo nominata et necessaria de silva ferre ad ecclesiam tenebitur dominus episcopus, sed caesa et secta ac praeparata usque consummationem totalis operis erunt per ipsos carpentarios et labores ac expensas eorundem. Item notandum quod totum praedictum opus ecclesiae beati Micaelis archangeli, ut absque omni intervallo et mediatione alicuius alterius operis per praedictos carpentarios iuxta pactum praemissum procuretur et citius quam esse poterit perficiatur, pro Syfrido et Jacobo ante dictis magister Arnoldus concanonicus noster, pro Herbordo praedicto comes Daniel de Wrbou et pro Henc memorato comes Daniel filius Chel fideiussores exstiterunt, pacto huiusmodi interveniente inter ipsos, quod si quem carpentariorum lecto aegritudinis vel morte contingeret praepediri, aequalem sibi carpentarium suus fideiussor invenire debet et statuere ad ipsum opus, donec per modum debitum in toto perficiatur. Datum in festo ascensionis domini, anno eiusdem Mo. CCo. nonagesimo primo.


1) Vorlage: extimatis.^
2) Vorlage: panni memorati.^