Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 227 aus Band I

Seite im UB:
161

Heute in:
Karlsburg (Weissenburg), Batthyaneum [Biblioteca Naţională a României, Filiala Biblioteca documentară Batthyaneum, Alba Iulia]
Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


227


1289 nach August 6 König Ladislaus IV. bestätigt dem Weissenburger Kapitel den Besitz von zwei Drittheilen des Salzzolles zu Unterwinz.

Orig. Perg. Kapitelarchiv Karlsburg. Siegel war an blau-gelber Seidenschnur angehängt. -- Die Urkunde ist auch eingeschaltet von König Karl 1323 [= UB Nr. »407], Orig. Kapitelarchiv Karlsburg. [Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 277197 und 277254.]

Druck: Szeredai, Notitia (») 15-16. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 152-153.
Bruchstück: Árpádia (») III, 1838, 28.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. II, 309-310. +
Regest: Szentpétery, Regesta Arpad. (») II, Nr. 3547. + Entz, Gyulafehérvári székesegyház (») 181. + Beke, Az erdélyi káptalan (») Nr. 27. + Történelmi tár (») 1889, 573. Archiv (») III, 1848, Nr. 159. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 277 Nr. 448. +

Ladizlaus dei gratia Hungariae, Dalmaciae, Croaciae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae Bulgariaeque rex omnibus Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris praesens scriptum inspecturis salutem in eo, qui regibus dat gloriam et salutem. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod cum nos ad ecclesiam beati Mychaelis cathedralis de Alba Transsiluana causa devotionis accessissemus, canonici eiusdem ecclesiae nobis humiliter supplicarunt, quod super duabus partibus tributi portionis reg[alis] tertia vero vaivodae Transsiluano pro tempore constituto remanente, in Wynch inferiori in salibus aquaticis, descendentibus per Morisium in navigio per dominum Andream regem av[um nostrum] eidem ecclesiae collatis, prout nobis patuit, per universos viros religiosos, nobiles Vngaros, Saxones et Syculos partis Transsiluanae privilegium eorum renovando, ad testi[ficationem et certi]ficationem nobilium praedictorum tamquam confirmatorium eisdem dare et conferre de benignitate regia dignaremur, quod quidem eorundem privilegium a rege Andrea cla[rae memoriae avo] nostro datum et concessum videlicet de qualibet carina seu nave magna dimidiam marcam, de mediocri vero vel parva unum fertonem tempore Geanini filii Alardi [in concrematione] ecclesiae beati Mychaelis combustum exstitisset. Nos igitur iustis ac legitimis petitionibus eorundem fratrum canonicorum de pietate regia favorabiliter inclinati petitionem [eorundem duximusj admittendam et factum seu institutum ipsius carissimi avi nostri auctoritate praesentium confirmandum, praecipientes vaivodis omnibus Transsiluanis pro tempore constitutis [ut in perceptione] duarum partium dicti tributi sub obtestatione divini iudicii atque indignatione dei omnipotentis audeat seu praesumat, ipsos fratres canonicos cultores [divini nominis] ullo umquam tempore perturbare atque in irritum revocare. Et cum iidem canonici ex utraque parte Morisii possessiones habeant seu proventus, in pon[te Wynch inferiori nullum] tributum de rebus eorundem seu illorum, qui in curiis eorundem canonicorum resident, dare et persolvere teneantur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam [praesentes] concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Gregorii dei gratia episcopi Chanadiensis, aulae nostrae [cancellarii] dilecti et fielis nostri, anno Mo. CCo. octuagesimo nono,1) regni autem nostri anno decimo octavo. [S. 162]


1) Vorlage: nonon.^