Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 221 aus Band I

Seite im UB:
156

Heute in:
Karlsburg (Weissenburg), Batthyaneum [Biblioteca Naţională a României, Filiala Biblioteca documentară Batthyaneum, Alba Iulia]
Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


221


1287 November 1 Das Weissenburger Kapitel bezeugt, dass Bischof Petrus mit dem Steinmetz Magister Johann über den Kirchenbau zu Weissenburg einen Vertrag abgeschlossen hat.

Orig. Perg. Kapitelarchiv Karlsburg. Siegel rund, war in weisses Wachs auf der Rückseite aufgedrückt. [Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 277191.]

Druck: Schematismus 1838 (») pag. XCI-XCII. + Schematismus 1848 (») pag.LXXVIII-LXXIXI. + Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 139. Jahrbuch der k. k. Central-Commission. (») III, 1859, 157. Wenzel, Cod. Arpad (») IV, 301-302.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. II, 288-289. +
Ungarische Übersetzung: Bolla - Rottler, Szemelvények (») I, 145-146. + Entz, Gyulafehérvári székesegyház (») 96-97 und 181. + [mit Abb.]
Regest: Archiv (») III, 1848, Nr. 150. + Magyar Sion (») I, 1863, 270. + Történelmi tár (») 1889, 572. Beke, Az erdélyi káptalan (») Nr. 20. + Temesváry, Erdély püspökei (») 73-74. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 270 Nr. 430. +

Nos capitulum ecclesiae beati Micaelis archangeli Transsiluanae memoriae commendantes tenore praesentium significamus quibus expedit universis, quod magister Johannes Lapicida filius Tynonis de civitate sancti Adeodati in propria persona coram nobis constitutus, ex pacto inito cum venerabili patre domino Petro episcopo praelato nostro obligavit se elevaturum murum ecclesiae nostrae videlicet ecclesiae beati Micaelis archangeli et ipsius muri adiacentia praeter columnas simul cum turri seu campanili intus et exterius cum lapidibus politis praeter interiorem partem turris a parte meridionali incipiens ab antiquo opere et continuans ipsi antiquo operi iuxta ostium, per quod dominus episcopus in ecclesiam intrare solet et in suum redire palatium in ea altitudine in toto, in qua murus ipsius ecclesiae supra dictum ostium per antiquum opus exstitit elevatus pro quinquaginta marcis terrestris argenti et minoris ponderis, de quibus quinquaginta marcis praedicto1) magistro Johanni ratione cuiusdam homicidii2) alio die Albae perpetrati idem dominus episcopus, in memorati operis inchoatione solvit octo marcas, et in toto eidem magistro Johanni complebit in terminis infra scriptis. A data videlicet praesentium usque octavas Passcae singulis mensibus singulas marcas persolvet, in ipsis enim octavis Passcae dabit sex marcas, in octavis ascensionis domini decem marcas, in festo beati Johannis baptistae iterum decem marcas, in festo beati Jacobi apostoli residuas decem marcas proximo venturis, ita tamen quod si forte idem magister Johannes opus suum ante ipsa tempora perficere poterit, dominus episcopus similiter ante eadem tempora quantitatem memoratae pecuniae scilicet ipsarum quinquaginta marcarum sibi tenebitur integrare. Nihilominus ab ipsa data praesentium praetactus magister Johannes cum uno socio sibi adiuncto in poliendis lapidibus statim absque medio aliquo debet ipsum opus inchoare et per totam hiemem absque aliquali intermissione laborare, lapides tamen, cementum, arenam, aquam et lignamina, si quae erunt pro ipso opere necessaria, dominus episcopus deferri faciet et deponi iuxta ecclesiae fundamentum ponenda, ordinanda et locanda in opere prout debent laboribus magistri Johannis memorati. Perfecto enim opere dominus episcopus secundum suum honorem assumpsit se vestiturum magistrum Johannem supra dictum. Datum in festo omnium sanctorum, anno domini Mo CCo octogesimo septimo.


1) Vorlage: prodicto.^
2) Vorlage: homicidi.^