Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 203 aus Band I

Seite im UB:
144-145 a)

Heute in:
Karlsburg (Weissenburg), Batthyaneum [Biblioteca Naţională a României, Filiala Biblioteca documentară Batthyaneum, Alba Iulia]
Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


203


Weissenburg 1283 Juni 23 Petrus, Bischof von Siebenbürgen, bezeugt, dass das Weissenburger Kapitel drei Theile des ihm gehörigen Mediascher Zehnten an Früchten, Wein, Bienen und Lämmern für vierzig Mark Silber jährlich den dortigen Pfarrern abgetreten habe. [S. 145]

Orig. Perg. Kapitelarchiv Karlsburg. Siegel war angehängt. [Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 277186.]

Druck: Batthyán, Leges eccl. (») II, 498. Fejér, Codex (») VII, 3, 100-101. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 131. Theil u. Werner, Urkundenbuch (») 3. Transilvania (») IV, 1871, 79.
Unvollständig: Teutsch, Zehntrecht (») 30 Anm. 2. Fejér, Codex (») V, 3, 191. Szeredai, Notitia (») 11. Katona, Hist. crit. (») VI, 883.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. II, 249-250. +
Regest: Archiv (») III, 1848, Nr. 142. + Salzer, Birthälm (») 659. Történelmi tár (») 1889, 570. Beke, Az erdélyi káptalan (») Nr. 14. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 259 Nr. 399. +

Nos Petrus divina miseratione episcopus Transsiluanus memoriae commendantes quibus expedit significamus universis, quod fratres nostri universi de capitulo ex una parte et omnes sacerdotes de Medies ex altera ad nostram accedentes praesentiam, videlicet Walterus decanus de villa Echelini, Johannes de Berthelm, Henricus de villa Rihuini, Petrus de Musna, Adam de villa Medies, Siffridus de monte Mariae, Henricus de Sarus et Theodricus de Copus, idem capitulum ad magnam instantiam et petitionem praefatorum sacerdotum, tres partes decimarum de Medies sibi debitarum, scilicet in frugibus, in vino, in apibus et in agnellis, tam ipsorum personis quam ecclesiis eorundem locaverunt cuilibet in solidum pro quadraginta marcis boni argenti Albae, in Winch et in Warasio currentis cum pondere terrestri in perpetuum, exceptione qualibet et cuiuslibet temporis non obstante in tribus terminis infra scriptis persolvendis, de quibus in vigilia beati Michaelis debent solvere decem marcas, in quindenis sancti Martini quindecim marcas et in quindenis purificationis beatae virginis residuas quindecim marcas; hoc adiecto, ut si aliquem terminorum obmiserint in solvendo, in crastino poena duplici1) solvere tenebuntur sive iidem sacerdotes aut villae eorundem diminuantur sive augmententur. In cuius rei testimonium ad utriusque partis petitionem literas praesentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Albae, in vigilia Johannis baptistae, anno domini millesimo Co Co. octuagesimo tertio.


a) Seitenumbruch nach Kopfregest.^

1) Vorlage: dupli.^