Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 200 aus Band I

Seite im UB:
142-143

Heute in:
Karlsburg (Weissenburg), Batthyaneum [Biblioteca Naţională a României, Filiala Biblioteca documentară Batthyaneum, Alba Iulia]
Heutige Signatur:
I, 9.

Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


200


Bei Zaka an dem Hernadfluss 1282 März 21 König Ladislaus IV. befreit die Bewohner mehrerer Besitzungen des siebenbürgischen Bisthums von der Gerichtsbarkeit der Woiwoden und der Komitatsbeamten.

Orig. Perg. Kapitelarchiv Karlsburg. Siegel war auf der Rückseite in weisses Wachs aufgedrückt. Die Urkunde ist auch eingeschaltet von König Andreas III. 1291 [= UB Nr. »243], Orig. Kapitelarchiv Karlsburg. [Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 277185 bzw. 277200. --] Nach Benkö Milkovia II, 308 hat König Mathias 1474 diese Urkunde mit jener Ladislaus' IV. bestätigt [= UB Nr. »4002].

Druck: Pray, Specimen (») II, 212-214. Benkő, Milkovia (») II, 309-313. Szeredai, Series (») 22-24. Fejér, Codex (») V, 3, 118-119. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 127-128. Jakab, Oklevéltár (») I, 25 und 26. Densuşianu, Documente (») 442-443.
Unvollständig: Eder, Scriptores (») I, 216. Katona, Hist. crit. (») VII, 863-865.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. II, 239-240. +
Ungarische Übersetzung: Kristó, Kun László (») 84-85. +
Regest: Archiv (») III, 1848, Nr. 140. + Történelmi tár (») 1889, 570. Beke, Az erdélyi káptalan (») Nr. 12. + Entz, Gyulafehérvári székesegyház (») 180. + Szentpétery, Regesta Arpad. (») II, Nr. 3140. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 256-257 Nr. 391. +

Nos Ladislaus dei gratia rex Hungariae memoriae commendamus significantes universis quibus expedit praesentium per tenorem, quod venerabilis pater Petrus dei gratia episcopus Transsiluanus dilectus et fidelis noster ad nostram accedens praesentiam a nobis humiliter supplicando postulavit, quod cum sua diocesis hostili persecutione Saxonum et diversarum guerrarum regni nostri nobis in tenera aetate constitutis, ad tantam inhabitantium devenerit raritatem, quod usque ad haec tempora pauci in Alba, quae est sedes episcopatus sui cathedralis, et in aliis villis suis sive curtibus pontificalibus, quarum nomina sunt haec, videlicet in comitatu Albensi villa Sard et in comitatu de Torda villa sancti Regis, item in comitatu de Kulus [S. 143] villa Kuluswar, villa Gylo, villa Kopus et villa Keresfev, item in comitatu de Doboka villa Herena et Bylokul,1) item in comitatu de Zonuk villa Zylah et villa Tusnad, item in comitatu de Zatmar villa Ebes et in comitatu Byhoriensi villa Baratpispuk inquilini habeantur nec illic conveniant, nisi eos et alios supervenientes libertate uberioris gratiae dignaremur praevenire-Nos igitur considerantes, quod ex incremento honoris pontificalis simul et regia dignitas suscipiat incrementum, ut eadem ecclesia in pristinum statum possit reformari, attendentesque ipsius venerabilis patris fidelitates et grata obsequia, quae in expugnandis destruendis castris quorundam incolarum regni nostri, ex quibus spolia et vastus in nostri honoris detrimentum et regni nostri damnum non modicum, circa fluvium Zomus et circa publicam stratam, per quam itur ad partes Transsiluanas, committebantur, exhibuit, ex indulgentia regiae benignitatis in recompensationem servitiorum ipsius praedictorum talem gratiam ei duximus faciendam, ut tam priores inquilini civitatis Albensis et aliarum villarum suarum praescriptarum, quam etiam hospites liberae conditionis de novo convenientes a iudicio vaivodae Transsiluani pro tempore constituti, comitum parochialium neonon et aliorum omnium iudicum penitus sint exempti, nec alicuius teneantur astare iudicio nisi episcopi ecclesiae Transsiluanae, iudicis ipsius vel villici pro tempore constituti2) et si episcopus aut iudices per ipsum positi in reddenda iustitia negligentes fuerint aut remissi, vel tam arduum esset negotium, quod ipsi iustitiam facere non valerent, ipsa causa vel tale negotium regiae tantum maiestatis examini terminanda deferatur. Prout etiam hanc gratiam dominus rex Bela avus noster carissimus quibusdam villis et curtibus ipsius episcopatus concesserat, sicut in eiusdem privilegio, per carissimum patrem nostrum Stephanum illustrem regem Hungariae confirmato vidimus contineri. Et cum praesentes nobis fuerint reportatae, nostrum eidem super praemissis privilegium conferemus. Datum iuxta fluvium Hernad prope villam Zaka, in festo beati Benedicti confessoris, anno domini Mo. CCo. octuagesimo secundo.


1) 1291: Byolokul.^
2) Vorlage: constitutis. Benkö Milkovia II, 312 nach der Bestätigung des Königs Mathias von 1474: constituti.^