Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 178 aus Band I

Seite im UB:
127-128 a)

Heute in:
Karlsburg (Weissenburg), Batthyaneum [Biblioteca Naţională a României, Filiala Biblioteca documentară Batthyaneum, Alba Iulia]
Heutige Signatur:
I 63.

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


178


1275 [nach Dezember 10] b) König Ladislaus IV. bestätigt die Verleihung Klausenburgs durch König Stephan V. an die Weissenburger Kirche.

Eingeschaltet von Prior Theodorus 1313 [Januar 4, = UB Nr. »332], Orig. Kapitelarchiv Karlsburg. -- Die Urkunde ist auch eingeschaltet von König Karl 1313 [Juli 20, = UB Nr. »336] und mit dieser Urkunde von dem Grosswardeiner Kapitel 1429 [= UB Nr. »2069], Orig. Kapitelarchiv Karlsburg [heute im Erzbischöflichen Archiv Karlsburg. -- Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 277239, 277269.]

Faksimile: Szögi, Gyulafehérvári Repertorium (») Abb. 1 (nach Seite 177) Einschaltung von 1429 als älteste Urkunde im Karlsburger Erzbischöflichen Archiv. +
Druck: Szeredai, Series (») 18-20. Densuşianu, Documente (») 404-405. Jakab, Oklevéltár (») I, 22-23. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 105-106. Schullers Archiv (») I, 42. Fejér, Codex (») V, 2, 254-256.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. II, 174-175. +
Regest: Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 237-238 Nr. 339. + Szentpétery, Regesta Arpad. (») II, Nr. 2665. + Beke, Az erdélyi káptalan (») Nr. 6. + Történelmi tár (») 1889, 568. Archiv (») III, 1848, Nr. 118. + Bernád, Gyulafehérvári Inventarul (») 9 Nr. 3 nach der Einschaltung von 1429. +

Ladizlaus dei gratia Hungariae, Dalmaciae, Croaciae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae Bulgariaeque rex omnibus praesentes literas inspecturis salutem in omnium salvatore. Regiae convenit celsitudinis pietati, ut quae sacrosanctae ecclesiae per collationem sive donationem quorumcumque sunt appropriata suorum munimentorum patrocinio muniat2)2) et2) con- [S. 128] firmet inconcussum quippe permaneat, quod regio fuerit privilegio roboratum. Proinde ad universorum tam praesentium quam futurorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod venerabilis pater Petrus miseratione divina episcopus Transsiluanus dilectus et fidelis noster nobis humiliter intimavit, quod carissimus pater noster Stephanus illustris quondam rex recolendae memoriae quandam villam Clwsuar1) vocatam in comitatu de Clws2) in Transsiluanis partibus existentem ob remedium animae suae ecclesiae sancti Mychaelis de Alba Transsiluana contulisset, et usque ad haec tempora villam eandem dicta ecclesia possedisset pacifice et quiete, supplicans nobis cum instantia, ut quemadmodum per ipsum carissimum patrem nostrum dicta villa memoratae ecclesiae est collata, sic et nos relinquere ipsi ecclesiae et collationem huiusmodi innovare benignitate3) regia dignaremur. Nos itaque sanctorum progenitorum nostrorum vestigiis salubriter inhaerentes, prout etiam officii nostri debitum id requirit, cupientesque eandem ecclesiam in omni iure suo inviolabiliter conservare tum ob reverentiam et devotionem ipsius ecclesiae tum etiam propter eximias fidelitates et grata obsequia praefati venerabilis patris supra dictam villam Clwsuar4) cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis relinquimus praenotatae ecclesiae perpetuo et irrevocabiliter possidendam collationemque dicti carissimi patris nostri ratam habentes in hac parte auctoritate praesentium innovamus, volentes ut ipsa villa possideatur per ecclesiam memoratam sicut per collationem ipsius carissimi patris nostri hactenus est possessa. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri magistri Benedicti sanctae Strigoniensis ecclesiae electi eiusdemque loci comitis perpetui, praepositi Budensis et aulae nostrae vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini Mo. CC. Lo XX quinto, regni autem nostri anno quarto. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi archiepiscopis, Andrea Agriensi, Gregorio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Philippo Waciensi aulae dominae reginae carissimae consortis nostrae cancellario, Tymoteo Zagrabiensi, Dyonisio Jauriensi, Lodomerio Waradiensi et Petro praenotato Transsiluano episcopis, Petro electo Wespremiensi, ecclesias dei feliciter gubernantibus. Petro palatino, comite Supruniensi et iudice Cumanorum, Vgrino iudice curiae nostrae, Matheo magistro tavernicorum nostrorum, Thoma bano totius Sclauoniae, Ladislao vaivoda Transsiluano, comite de Zonuk, Stephano magistro dapiferorum nostrorum, comite Borsiensi, Rolando magistro tavernicorum dominae reginae, Moys comite Symigiensi, Bagun5), comite Zaladiensi, Herlando comite castri Ferrei, Michaele comite Nytriensi et aliis quam pluribus comitatus regni tenentibus et honores. [S. 129]


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 2 auf S. 127 (1 zu voranstehender Urkunde »176), 1-5 auf S. 128.^
b) Dinca - Kovács, Ergänzungen 137 statt: 1275.^
[S. 127]
2) Fehlt in der Bestätigungsurkunde des Königs Karl von 1313.^
[S. 128]
1) 1313: Kuluswar.^
2) 1313: Culus.^
3) Vorlage: benignigtate.^
4) 1313: Kulusvar.^
5) Auf u Accente: ű.^.