Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 1085 aus Band II

Seite im UB:
479-481 a)

Heute in:
Kronstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Braşov a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
Heutige Signatur:
Fond 1: Stadt Kronstadt [Primaria Municipiului Braşov], Privilegiensammlung (Colecţia privilegii) Nr. 9.

Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


1085


Altsohl 1377 November 19 König Ludwig I. erlässt für den Kronstädter Distrikt Bestimmungen, betreffend den Verband der Stadt Kronstadt mit den umliegenden sächsischen Gemeinden, die Entrichtung von Abgaben an den König und das Verhältnis zu den vom König bestellten Beamten.

Orig. Perg. Stadtarchiv Kronstadt. Siegel, rund, war in rotes Wachs innen aufgedrückt -- [Auch] eingeschaltet von König Sigmund 1395 [= UB Nr. »1345], Orig. ebendaselbst.

Druck: Katona, Hist. crit. (») X, 635. Fejér, Codex (») IX, 5, 158. Densuşianu, Documente (») 242. Schlözer, Krit. Sammlungen (») 38.
Druck und rumänische Übersetzung: Documenta Romaniae Historica (») Reihe D, Bd. I, 110-112 Nr. 67. +
Bruchstück: Sieb. Provinzialblätter (») I, 26, 37. Sieb. Quartalschrift (») VII, 253. Grundverfassungen (») 21.
Regest: Transilvania (») 1872, 92. Nussbächer, Urkunden und Chroniken (») VI, 51 Diplomatarium Czeydinense Nr. 1. +

[S. 480] Nos Lodouicus dei gratia rex Vngariae, Poloniae, Dalmaciae et cetera notum facimus universis praesentes inspecturis, quod quia fideles nostri seniores, iudices, iurati totaque communitas Saxonum sedis Brassouiensis nobis et sacrae nostrae coronae semper et indefesse tam fidelia tamque grata exhibuerunt servitia, ut in eorum obsequiosis meritis animus noster mitissime conquievit, praesertim quia nunc non coacti, non inviti sed sponte et liberaliter unanimiter promiserunt novum castrum in lapide Tydrici aedificare, propriis eorum laboribus et expensis praeparare ac silvam ibidem in longitudine et latitudine iuxta nostram voluntatem incidere, exstirpare et deplanare, lapides, cimentum, ligna et alia ad aedificationem dicti castri necessaria adducendo et administrando et muratores ac lapicidas necnon carpentarios cum eorum propriis expensis expediendo, ideo et nos viceversa pro huiusmodi eorum gratuitis complacentiis volentes eos quodam regii favoris praesidio prosequi favemus, quod villae inferius nominatae Woydemboh, Noua civitas, Rasnow, villa Volkan,1) Cidinis, Mergenburg, villa Nucum, Ruffarippa,2) villa Heltwen, mons Mellis, mons sancti Petri, Brigondorf, Tortalen vocatae eidem civitati sacrae Coronae sicut hactenus ab antiquo fuerunt sic et nunc deinceps sint annexae et incolae ipsarum villarum cum eadem civitate nobis fideliter servire sint astricti dictarumque villarum hominibus usus silvarum, aquarum, venationum et piscaturarum et gramina ac camporum intra terminos veros tamen earundem existentium secundum antiquam eorum consuetudinem communis habeatur, etiam usu campi Turchaw3) vocati quem inter metas dictae civitatis fore dicunt constituti re sic habita perfruantur. Item spondemus, quod si deo volente terra Transalpina ut speramus ad manus nostras deveniet ex tunc tributum iuxta Ruffam arborem pro nostra maiestate dare consuetum circa ipsum novum castrum exigi committemus. Et ut ipsi fideles nostri Saxones recompensam praedictorum suorum servitiorum et laborum eo melius sentiant praemiatam, ipsos in solutione tributi, quod in civitate pro nostra dant maiestate, promittimus sicut nobis videbitur alleviare, medio autem tempore, quo ipsa terra Transalpina ad manus nostras deveniet, saepe dicti fideles Saxones nostri iuxta antiqua ipsorum iura et consuetudines nullas alias tributum dare debeant nisi in civitate praedicta. Declaramus tamen, ut in aevum sive Hungaros sive Theotonicos sive de alia natione quos voluerimus et elegerimus in eorum comitem, iudicem et castellanum dicti novi castri et etiam castri Heltwen praeficiendi habemus et retinemus potestatem, qui eosdem fideles nostros Saxones in suis libertatibus conservabunt et in consuetudinibus antiquis. Insuper adiungentes, ut quando iudices nostros ad ipsos et eorum medium venire continget unum prandium, unam coenam et unum equum viginti florenos valentem annuatim dare debeant prout tamen libertas eorum id requirit salvo quod de iudiciis et aliis iuribus ipsorum comitum nostrorum respondere et ea sibi administrare ex integro teneantur locis et temporibus opportunis. In quorum omnium testimonium praesentes [S. 481] eisdem duximus concedendas, quas sub magno nostro sigillo dare faciemus, dum nobis fuerint reportatae. Datum Zolii, in festo beatae Elisabeth, anno domini millesimo trecentesimo LXXmo septimo.

Unter dem Siegel (vom Schreiber der Urkunde in vier Zeilen): Commissio domini regis perlecta coram eo bis ac relatio domini Johannis de Scharfinek (daran von anderer Hand) et (und in fünf Zeilen) nunc in anno Mo CCCo LXXXo, in die sancti Michaelis1) renovata propter exceptionem, ut rex solum Teutonicum possit eis dare in castellanum.


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 1-3 auf S. 480, 1 auf S. 481 (dortige 2-7 zu nachfolgender Urkunde).^
[S. 480]
1) 1395: Wlkan.^
2) 1395: Rufarippa.^
3) 1395: Twrchaw.^
[S. 481]
1) 1380 September 29.^