Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 107 aus Band I

Seite im UB:
93-94 a)

Heute in:
Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
Heutige Signatur:
Urkundensammlung [Colecţia de documente medievale], Serie U.I (Inventar 25), Nr. 2.

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


107


1264 Stephan iunior rex nimmt das Cisterzienserkloster Kerz in seinen besondern Schutz.

Eingeschaltet von König Stephan V. 1272 [= UB Nr. »154], mit dieser Urkunde von König Andreas III. 1299 [= UB Nr. »284], und mit dieser von König Otto 1306, Orig. Hermannst. Archiv. [= UB Nr. »303] -- Die Urkunde Otto's ist auch eingeschaltet vom Kolozsmonostorer Konvent 1494 [Original Hermannst. Archivb)], Abschrift des 17. Jahrhunderts in dem Codex Pancratius in der Bibliothek der evang. Landeskirche Augsb. Bekenntnisses in Hermannstadt. [heute StA Hermannstadt, Mss. Varia III 20]. [Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 244567, 245892.]

Druck: Fejér, Codex (») V, 1, 205-206. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (») I, 82-83. Densuşianu, Documente (») 322.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XI-XIII, vol. II, 55-56.
Regest: Hervay, Repertorium Cist. (») 112-113. + Szentpétery, Regesta Arpad. (») I, Nr. 1824. + Fabritius, Urkundenbuch (») 1. + Archiv (») III, 1848, Nr. 99. + Schlözer, Krit. Sammlungen (») 30. + Jakó, Codex dipl. Trans. (») I, 209 Nr. 250 +

Stephanus dei gratia iunior rex Vngariae, dux Transsiluanus, dominus Comanorum omnibus Christi fidelibus praesentem paginam inspecturis salutem in omnium salvatore. Piae mentis desiderium ac laudandae deliberationis diffinitionem religiosique propositi puritatem, celsitudinis regiae congruis favoribus intelligit attollendas, qui ad hoc reges.3) super gentes et regna [S. 94] constitutos a domino considerat, ut evellant et dissipent noxia et virtutum seminaria animarum profectibus opportuna aedificent atque plantent. Cordi igitur debet regibus esse atque curae, ut ea, quae pro quiete religiosae conversationis sunt disposita et salubriter ordinata, nec ipsorum regum dissimulatio negligat nec aliorum plectibilis possit praesumptio perturbare. Proinde nos mediatorem dei et hominum Jhesum Christum et sanctissimam eius genitricem, quae mei regni specialis existit domina et patrona, intendentes possibilitatis nostrae modo totis sincerae mentis affectibus honorare, monasterium ad honorem ipsius gloriosae semper virginis de Kyrch post Thartaricae vastitatis rabiem penitus desolatam, ut viri deo amabiles fratres scilicet Cysterciensis ordinis devotae vocis organo.1) laudent virginem et a matre misericordiae misericordiam satagant implorare, in nostram protectionem recepimus specialem, hanc gratiam et misericordiam cum populis eiusdem monasterii faciendo, quod nullus vaivoda Transsiluanus pro tempore constitutus nec aliqui barones super populis descensum possint facere violentum nec exactiones aliquae seu collectae alias recipi debeant super ipsos, sed nobis iuxta libertatem Scibiniensium et cum Scibiniensibus respondere teneantur et solito debito et collecta. Ut igitur haec nostra ordinatio robur obtineat perpetuae firmitatis, praesentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti praepositi Orodiensis, aulae nostrae vicecancellarii, anno domini Mo C Co L Xo quarto.


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 3 auf S. 93 (1-2 zu voranstehender Urkunde), 1 auf S. 94.^
b) Nachtrag UB I 618.^
[S. 93]
3) Vorlage: regens. ^
[S. 94]
1) Vorlage: organa.^